Quantum redactiones paginae "Eusebius Nicomediensis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 13:
Eusebius velut alii modestiores symbolum Nicaenum denique subsignavit. Concilio dimisso anathema contra Arium tollendum esse personabat itaque exsilium ei petendum erat. Anno 327 et Eusebius et Arius ab imperatore Constantino purgati sunt: Arius autem antea coram publico orthodoxiam confiteri debuit.<ref>Jan Rohls: ''Gott, Trinität und Geist'' (''Ideengeschichte des Christentums'', Band III/1). Mohr Siebeck, Tübingen 2014, p. 130-131</ref> Orientales episcopi annis consecuis litigationibus diuturnis de christologia et [[trinitas|trinitate]] tacti sunt.
 
PatriarchusPatriarcha [[Eustathius Antiochensis]], cui arianismus odio erat, verismiliter dimissus est Eusebianis agentibus. Qui vir imperatoris matrem verbis polluisse fertur. [[Athanasius Magnus|Athanasius]], ex anno 328 patriarcha Alexandriae, omnes haereseis ''arianas'' titulavit. Id autem imperatori aequilibrium atque constantiam diligenti minime placuit.<ref>Wolf-Dieter Hauschild, Volker Henning Drecoll: ''Lehrbuch der Kirchen- und Dogmengeschichte. Band&nbsp;1. Alte Kirche und Mittelalter''. Editio quinta. Gütersloher Verlagshaus, Gütersloh 2016,p. 75-76</ref>
 
Eusebius Constantinum imperatorem moriturum Nicomediae baptizavit. Filii eius [[Constantinus II]], [[Constantius II]] et [[Constans]] in theologicis minime una voce loquebantur, quorum imperia praeferentias scilicet diversas habuerunt. Nova rectio in Imperii Romani oriente ideas Eusebii sibi elegit, unde motus Homoeorum natus est. Eusebius etiam tutor in educando [[flavius Claudius Iulianus|Iuliano]] operam dabat.