Quantum redactiones paginae "Trypanophobia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de arcu, anxietate et stylostixi
 
Linea 1:
[[Fasciculus:OuchFlintGoodrichShot1941.jpg|thumb|Trypanophobia vultu expressa.]]
 
'''Trypanophobia''' (ex [[lingua Graeca antiqua|Gr.]] τρύπανον 'terebra' et φόβος 'timor' compositum) est timor inrationalis [[iniectio (medicina)|iniectio]]nis aliorumque actuum [[acus suendi|acu]] vel aliis punctoriis adlatorum. Hic igitur de [[phobia]] speciali admodumque diffusa agitur, quae certum momentum medicum habere videtur. Non est infitiandum hanc ipsam appellationem rem paene exasperare, nam constat cutem re vera setius terebra quam acu pungi. Sed forsitan patefaciat haec appellatio cogitationem cuiusdam, qui iniectionem timeat. Sunt aliae quoque appellationes, quae fere idem significant, sicut '''aechmophobia''' (ex αἰχμή 'cuspis' et φόβος), '''belonophobia'''<ref>Scriptio deterior ''belonephobia'', verbum perperam compositum.</ref> (ex βελόνη 'acus' et φόβος) et '''enetophobia''' (ex ἐνετή 'fibula' et φόβος).
 
Trypanophobia vel belonophobia incommodum valetudinis est, quod fere ad 10 centenas hominum pertinet. Homines timore acus adfecti curam medicam fugere negligereque solent. Qua de causa [[res sanitaria]] detrimenta capere potest. Constat trypanophobiam fieri posse, cum perforationes cutis acu factae [[impetus|impetuosum]] [[reflexus|reflexum]] "vasovagalem" effecerunt. Timor acus et hereditate et adquisitione positus esse videtur. In usu cotidiano timor placando et adsuefaciendo coerceri potest.
Linea 8:
 
== Indicia trypanophobiae ==
* [[Anxietas]] ingesta cogitatione doloris[[dolor]]is acu facti, unde evitatio acuum
* Tensio et tremor musculorum. sudatio, perturbatio animi
 
== Notae ==
<references />
 
{{NexInt}}
*[[Stylostixis]]
 
== Bibliographia ==