Quantum redactiones paginae "Antiochia ad Orontem" differant

Summarium vacuum
(+image #WPWPTR #WPWP)
No edit summary
 
{{latinitas}}{{Capsa urbis Vicidata}}
{{videdis|Antiochia (discretiva)}}
[[Image: Antakya - 2011-04-10.jpg|thumb|300px|right| Antakya ]]
[[Fasciculus:Hatay_Turkey_Provinces_locator.gif|thumb|Collocatio Antiochiae in Turcia.]]
'''Antiochia ad Orontem''' ([[Lingua Graeca|Graece]] Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου sive Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη "Magna Antiochia"), hodie [[Lingua Turca|Turcice]] ''Antakya,'' est municipium [[Turcia]]e. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a [[Syria]].
 
[[Image: Antakya - 2011-04-10.jpg|thumb|300px|right| Antakya ]]
==Historia==
Antiochia condita est anno [[300 a.C.n.]] a [[Seleucus I Nicator|Seleuco I]] rege partium Asiaticarum regni illius, quod [[Alexander Magnus]] sibi comparaverat. Qui urbi nomen patris sui indidit<ref>{{Strabo}} XVI.2.4</ref>. Postea Antiochia urbs et [[caput (urbs)|caput]] regni erat.
Quae urbs sub dicionem [[Roma antiqua|populi Romani]] redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad [[oriens|orientem solem]] spectantium. Caput [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in [[Imperium Romanum|imperio Romano]] obtinebat, post ipsam Romam et [[Alexandria antiqua|Alexandriam]]<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico|Bell. Iud]].'' III.29</ref>. Antiochiae nati sunt homines praeclari [[Libanius]] [[rhetor]], [[Ammianus Marcellinus]] rerum gestarum [[scriptor]], [[Iohannes Chrysostomus]] episcopus Constantinopolitanus.
 
[[Fasciculus:Hatay_Turkey_Provinces_locator.gif|thumb|Collocatio Antiochiae in Turcia.]]
Antiochiae primum fideles novae religionis, cum [[Iesus|Iesum Christum]] pro [[deus|deo]] haberent, appellati sunt [[Christiani]].<ref>Secundum [[Actus Apostolorum|actus apostolorum]] (11.26): ''Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.''</ref>
 
 
==Notae==
<div class="references-small"><references/></div>
 
==Bibliographia==
 
==Nexus externi==
{{fontes geographici}}
{{commonscat|Antakya|Antiochiam ad Orontem}}
 
24 512

recensiones