Quantum redactiones paginae "Lex similitudinis" differant

Content deleted Content added
m Interpunctionem correxi.
m Literam superfluam delevi.
 
Linea 1:
{{Vicificanda}}
'''Lex similitudinis''' axioma [[therapia|therapeuticum]] est [[homoeopathia|homoeopathicum]] a [[Samuel Hahnemann|Samuele Hahnemann]] descriptum, quod in [[medicina|arte medica]] postulat, ut medicamen deligere oporteat, cuius substantia propriam habet vim morbidas in corpore sano excitantem condiciones eis similes morbo curando productis. [[Morbus]] et medicamen eius curationi ex hac lege lectum simul agunt, ut duae vires polaritatis oppositae, quae, cum collatae atque invicem motae sint, ita coaequantur, ut non oppositio modo inter se tollatur sed ipsae etiam mutuo exstinguantur. Quodam in opere, quod dicitur ''de locis in homine'', [[Hippocrates|Hippocrati]] attribuito, sed vulgo spurio habito, scriptor fatetur, cum commune curationis praeceptum sit contraria contrariis, nonnumquam valere alterum praeceptum; nam similia similibus curantur. Cuius exempli gratia [[scriptor]] dixit, quae efficiant stranguriam, tussim, vomitum, profluvium, eadem hos morbos curare. [[Aqua]] calida, inquit, quae bibita, ut fere fitmfit, vomitionem excitat, aliquando quoque causam removendo eam sistet. Ecce sane demonstrata est lex similitudinis.
 
[[Categoria:Medicina]]