Quantum redactiones paginae "Amavangus" differant

Content deleted Content added
ante + Acc.
Linea 1:
[[Fasciculus:Dorgon, the Prince Rui (17th century).jpg|thumb|Imago '''Amavangi,''' appellatione Mandshurica "Dorgon Princeps Rui".]]
'''Amavangus'''<ref>[[Martinus Martinius|Martini Martinii]], ''De bello Tartarico'', [https://archive.org/details/bub_gb_ifmgTrrELjQC/page/n189/mode/2up p. 166]: "Unde Amavangus, Imperatoris tutor," &c., quod nomen Latine e mixta Mandshurica cum Sinica lingua translatum, in quo "ama" Mandshurice pater, "vangus" Sinice rex valet, id est Amavangus "rex pater" dicit; namque hac appellatione imperator [[Xunchius]] eum iam tutoris officio fungentem vocavit.</ref> ([[Mandshurice]] {{MongolUnicode|lang=mnc|ᡩᠣᡵᡤᠣᠨ}} ''Dorgon'', [[Sinice]] 多爾袞 ''Duō'ěrgǔn'') fuit praefectus militum [[Mandshurienses|Mandshuriensis]] sub [[Zungteus|Zungteo]] imperatore, [[Sinae|Sinarum]] victor in [[bellum Tartaricum|bello Tartarico]], filiique illius [[Xunchius|Xunchii]] tutor ab anno [[1643]] ad [[1650]], qui titulum imperatoris postumum in se adrogavit; tamen post quam ipse vita excessit a Xunchio damnatus cum sodalibus hoc titulo est privatus, nec rursus ab infamia vindicatus ante imperatoris [[Qianlong]] imperioimperium anno [[1778]].
 
== Sex edicta iniuriosa ==
Sinae, quos milites Amavango duce devicerunt, de iniuriis saepe querebantur imprimisque sex edictis eius ad morem maiorum Sinarum abolendum, capitali supplicio iis statuto, qui contra haec committerent:
* De [[tonsura]] (薙髮), ut Sinarum omnes capillos frontis more Mandshurico raderent, etsi a praeceptis [[Confucius|Confucii]] longius quam duo millennia vetita;
* De [[vestimenta|vestimentis]] (易服), ut patria vestimenta Sinis interdicta Mandshuricaque gerenda;