Quantum redactiones paginae "Stuprum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
 
Secundum ius Romanum antiquum non modo per coercitionem, sed etiam libera voluntate sine legum permissu omnis congressus sexualis stuprum dicitur, sicut [[incestum]], [[adulterium]]; neque porro cuiquam ad causam aggredi licet stupri accusanti, nisi [[civitas (ius civium)|civitate]] adscripto, dum ius civium tantum habetur. Ubi vero per vim stupratur, publica de vi causa suscipitur aut, si civitate caret qui iniuriam accepit, petitio privata. [[Raptus]] autem vocatur, cum quis per vim alterum capiat, virginem praesertim ad [[matrimonium|uxorem ducendam]]: sic Romani Sabinas, quo facto [[Bellum Sabinum|bellum ea cum gente]] commoverunt.
 
=== Ius gentium hodiernum ===
 
Stuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo est [[somniferum medicamentum|somniferis medicamentis]]; sunt autem quo etiam nulla [[penis|membri virilis]] penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participis alterius non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.
 
{{NexInt}}