Quantum redactiones paginae "Odoacer" differant

Content deleted Content added
 
Linea 5:
== Vita ==
[[File:Odoaker.jpg|thumb|Odoacer a [[romulus Augustulus|Romulo Augustulo]] insignia regni accipiens]]
[[File:Odoaker Walhalla Regensburg Gedenktafel.JPG|thumb|Tabula commemorativa apud [[Ratisbona]]m (Walhalla)]]
Odoacer fuit filius [[Edecon|Edeconis (Edika)]], qui apud [[Attila]]m serviit, et cuiusdam uxoris [[Sciri|Sciricae]]. Odoacer ipse iuventutem in comitatu Attilae degit. Fertur [[Arianismus|Arianismi]] sectator et [[Analphabetismus|analphabeta]] fuisse. De origine Odoacris collatio medio-Byzantina ''[[Suda]]'' tecte aliquid tradit cum [[Hunulfus|Hunulfum]], fratrem eius, ex [[Thuringi|Thuringis]] (Graece θεούριγγοι) prognatum esse indicet. Liber qui ''[[Getica]]'' inscribitur a [[Iordanes|Iordane]] scriptore compositus haec confirmat enarrans Odoacrem ipsum ''Torcilingorum rex habens sicum Sciros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios'' fuisse.