Quantum redactiones paginae "Eusebius Nicomediensis" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
== Vita ==
[[File:Flavia Julia Constantia.jpg|thumb|[[Flavia Iulia Constantia]], uxor imperatoris Licinii, quam arianismum docuit Eusebius]]
[[File:Germania, 1882 1020017 (4358323359).jpg|thumb|[[Ulfilas]], interpres bibliae sacrae, quem Eusebius episcopum Gothorum consecravit]]
Eusebius ex [[Syria]] oriundus est; incertum valde num una cum [[Arius (theologus)|Ario]] a [[lucianus Antiochensis|Luciano Antiochensi]] instructi sint. In Arii litteris quibusdam Eusebius titulatur ''syllucianistes'' quae vox a nonnullis ''disciplinas Luciani sequens'' explicatur. Alii autem dicunt veneratores Luciani (+ 312) ita appellatos esse.<ref>Hanns Christof Brennecke: ''Lukian von Antiochien in der Geschichte des arianischen Streites'', in: Hanns Christof Brennecke, Ernst Ludwig Grasmück, Christoph Markschies (ed.): ''Logos. Festschrift für Luise Abramowski zum 8. Juli 1993''. Walter de Gruyter, Berolini et Neoeboraci 1993,p. 170–192, praesertim p. 177</ref> Eusebius, cum [[berytus|Beryti]] episcopus esset, ad sedem episcopalem illustriorem Nicomediae aspiravit atque languebat, sedem imperatoris [[Licinius (imperator)|Licinii]]. Cuius uxor [[Flavia Iulia Constantia]], [[Constantinus Magnus|Constantini Magni]] soror, Eusebium magni aestimavisse dicitur. Fuerunt qui dicerent Eusebium familiae imperialis membrum fuisse.
 
Linea 11:
Eusebius multas epistulas pepigit ad Arium protegendum malignis Alexandro Alexandrino et synodalibus conscriptis. Eusebius in epistula Paulino, [[tyrus|Tyri]] episcopo, data doctrinas Arii accurate praesentavit.<ref>[https://www.unifr.ch/bkv/kapitel2086-5.htm Littera apud ''Bibliothek der Kirchenväter'']</ref> Aliquando cum Alexandro querelae acres incohatae sunt. Autumno anni 324 autem [[Constantinus I]] tunc iam monarchus Romanus mediatorem se gerebat; re deficiente ad annum 325 concilium Nicaeam instituit ubi Arius ab Eusebio adiutus est.
 
Eusebius velut alii modestiores symbolum Nicaenum denique subsignavit. Concilio dimisso anathema contra Arium tollendum esse personabat itaque exsilium ei petendum erat. Anno 327 et Eusebius et Arius ab imperatore Constantino purgati sunt: Arius autem antea coram publico orthodoxiam confiteri debuit.<ref>Jan Rohls: ''Gott, Trinität und Geist'' (''Ideengeschichte des Christentums'', Band III/1). Mohr Siebeck]], Tübingen 2014, p. 130-131</ref> Orientales episcopi annis consecuis litigationibus diuturnis de christologia et [[trinitas|tritinatetrinitate]] tacti sunt.
 
Patriarchus [[Eustathius Antiochensis]], cui arianismus odio erat, verismiliter dimissus est Eusebianis agentibus. Qui vir imperatoris matrem verbis polluisse fertur. [[Athanasius Magnus|Athanasius]], ex anno 328 patriarcha Alexandriae, omnes haereseis ''arianas'' titulavit. Id autem imperatori aequilibrium atque constantiam diligenti minime placuit.<ref>Wolf-Dieter Hauschild, Volker Henning Drecoll: ''Lehrbuch der Kirchen- und Dogmengeschichte. Band&nbsp;1. Alte Kirche und Mittelalter''. Editio quinta. Gütersloher Verlagshaus, Gütersloh 2016,p. 75-76</ref>