Quantum redactiones paginae "Sublatio libramentorum" differant

Expansionem feci.
(Expansionem feci.)
[[Fasciculus:Bicep curl with deadlift with barbell 1.svg|thumb|Vir vecte exercitio perfungitur uti musculi bracchiales crescant.]]
'''Sublatio libramentorum''' est series exercitationum in qua homo [[musculus|musculos]] suos augere sperens libramentis utitur. Qua exercitatione homo vectem libramentis oneratum levat. Dein multis motibus sublevando fungitur, quo [[corpus|corporis]] musculi augeantur. Sublatio libramentorum generatim adhibetur ad corpus creandum plus potestatis habiturum. Etiam [[sanitas|sanitatem]] [[pulchritudo|pulchritudinemque]] corporis ampliare potest. Inter exemplaria exercitationum communia sunt [[sublatio a terra]], [[sublatio super scamnum]], [[sublatio super caput]], [[Sublatio super tergum|sublatio super tergum]]. Sublatio libramentorum cum [[Halter|halteribus]] vel vecte libramenta tenente acta est.
 
== Species exercitationum ==
 
=== Sublatio super tergum ===
Sublatio super tergum est exercitatio apta augendis [[Musculus|musculis]] in qua homo vectem libramentis oneratum ponderosis tenens super [[dorsum]] suum recumbit. Quo facto, homo rursus stat stabilitatem libramentorum sustentans; exinde fungitur multis actus motibus. Quae exercitato insignis difficultate totius musculos corporis vi resistentiae stimulare conatur ad corpus faciendum musculos maiores habiturum.
 
=== Sublatio a terra ===
Sublatio a terra''',''' vel a terra tractus ([[Anglice]] ''deadlift''), est [[Exercitatio corporis|exercitatio]] in qua qui [[Musculus|musculos corporis]] instigare vult vectem libramentis pergravibus oneratum a [[terra]] attollit et vectem tenens parumper constat. Exin vectis in terra rursus deponitur. Multae repetitiones actus plerumque sequuntur ad maximam musculorum stimulationem efficiendam. Quae exercitatio totum [[corpus]] bene stimulare potest, dum libramenta satis magna adhibeantur. Sublatio a terra praesertim agitur uti [[Crus|crurum]] [[Tergum|tergique]] musculi augeantur.
 
=== Sublatio super scamnum ===
Sublatio super scamnum ([[Lingua Anglica|Anglice]]: ''Bench Press'') est exercitatio in qua homo super [[scamnum]] iacens vectem libramentis oneratum super pectus suum levat. Quod exercitium aptum [[Musculus|musculis]] augendis adhibetur ad bracchia ope resistentiae stimulanda.
 
=== Sublatio super caput ===
Sublatio super caput ([[Lingua Anglica|Anglice]]: ''Overhead Press'' vel ''Military Press'') est exercitatio apta stimulandis [[Musculus|musculis]] in qua homo vectem libramentis oneratum super caput suum sublevat. Exinde multae repetitiones actus generatim aguntur. Qua exercitatione homo vi resistentiae musculos suos stimulare conatur bracchiorum augendorum gratia. Hoc exercitium insigne difficultate quoque musculos corporis totius stimulare potest.
 
== Instrumenta exercitationibus fungendis ==
'''[[Halter]]''' est vectis brevis libramenta duo portans aptus [[Musculus|musculis]] augendis. Quae libramenta sunt [[Sublatio libramentorum|exercitationibus]] multis a hominibus musculos cupientibus maiores adhibita. Fibrarum stimulationem muscularium sequitur incrementum musculorum lentum, dum homo halteribus ponderosis sublevando utatur.
[[Fasciculus:Mosaïque_des_bikinis,_Piazza_Armerina_(cropped_version).jpg|thumb|Opus tesselatum loci archaeologici Piazza Armerina. Mulieres halteribus utentes exhibet. ]]
 
== Bibliographia ==
* [https://www.britannica.com/topic/weight-training Commentarius de exercitio in ''Encyclopaedia Britannica.'']
* [[Sublatio super scamnum]].
*[[Sublatio super tergum|Sublatio super tergum.]]
*[[Halter]]
 
[[Categoria:Exercitatio corporis|!]]
1 003

recensiones