Quantum redactiones paginae "Ammianus Marcellinus" differant

Content deleted Content added
Linea 39:
* 7 Iunii 1474ː [[Editio princeps]] ab Angelo Sabino curata libros 14-26 tantum praestabat ex manuscripto unico (hodie littera R notato). Typographi erant Georgius Sachsel et Bartholomaeus Golsch.
* 1517ː reeditio a [[Petrus Castellus|Petro Castello]] [[Bononia|Bononiae]] curata pessima ab [[Henricus Valesius|Henrico Valesio]] iudicabatur.
* 1518ː reeditio [[Iohannes Frobenius|Frobeniana]] Basileae concinnata praeter nomen [[Desiderius Erasmus Roterodamus|Desiderii Erasmi]] nihil commendabile praebebat<ref>''Ex recognitione Des. Erasmi Roterodami. C. Suetonius Tranquillus. Dion Cassius Nicæus. Aelius Spartianus. Julius Capitolinus. Aelius Lampridius. Vulcatius Gallicanus v. c. Trebellius Pollio. Flavius Vopiscus Syracusius. Quibus adjuncti sunt, Sex. Aurelius Victor. Eutropius. Paulus Diaconus. Ammianus Marcellinus. Pomponius Lætus Ro. Jo. Bap. Egnatius Venetus.''</ref>.
* 1533ː ''[https://archive.org/details/bub_gb_P8qm41s-8OIC Ammianus Marcellinus a Mariangelo Accursio mendis quinque millibus purgatus, & libris quinque auctus ultimis, nunc primum ab eodem inventis]''. Augustae Vindelicorum: in Aedibus Silvani Otmar. ([[Editio princeps]] postremorum librorum). Haec editio [[Fugger|Antonio Fugger]] dedicata est et omnes libros hodieque notos continet.
* 1533 Kalendis Iuliisː editio magni momenti a [[Sigismundus Gelenius|Sigismundo Gelenio]] [[Basilea|Basileae]] apud [[Hieronymus Frobenius|Hieronymum Frobenium]] curata. Manuscripto Hirsfeldensi enim noni saeculi ab ipso [[Abbas|abbate]] commendato uti potuit e quo sex folia tantum hodie supersunt et archetypus omnium manuscriptorum hodie servatorum esse a quibusdam existimatur. Huic editioni cum [[Suetonius|Suetonio]] et ''[[Historia Augusta]]'' coniunctae deerat tamen liber XXXI et ultimum capitulum libri XXX.