Quantum redactiones paginae "Foedus Delium" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
 
== Quomodo Athenienses navale imperium sint assecuti ==
Postquam [[Callias (Hipponici Ammonis filius)|Callias]] Athenis dux cum [[Persia|Persis]] anno [[449 a.C.n.]] pacem composuit, Athenienses magis magisque metuebant, ne socii a foedere discederent. Hoc [[timor|pavore]] adducti singulis civitatibus sua consilia foederis rationibus anteponere prohiberunt. Eodem tempore etiam ius contribuendarum navium pro [[vectigal]]ibus magis magisque apud minoris momenti civitates exolevit, qua re sociorum licet invitorum portus Atheniensium classi sexaginta navium patebat. Hoc munitione navali praeter [[Thasus|Thasum]] etiam [[Naxus|Naxum]] insulam Athenienses deterruerunt, ne seditiones temptarent. Qui cum maximam partem civitatum (praeter [[Chios]] atque [[Lesbos]]) adeo sibi subiecissent, ut eas ad naves tradendas cogerent, etiam [[Samus|Sami]] insulae incolas quod bellum [[Miletus|Mileto]] urbi intulerunt, ubi eos compresserant [[servitus|servitudine]] atque oppidi ruina puniverunt. FeoderisFoederis socios etiam impulerunt, ut suam expeditionem [[Aegyptus|Aegyptiam]] in Persas anno [[454 a.C.n.]] coeptam iuvarent. Denique autem adversa fortuna illic Persas impugnans classis emissa prope Nili ostiam omnino contrita est, quare perterriti Athenienses foederis thesaurum Delum Athenas transportari curaverunt, ne Persarum quadam incursione caperetur.
 
== De defectionibus et dissolutione ==