Quantum redactiones paginae "Foedus Delium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 20:
== Quomodo Athenienses navale imperium sint assecuti ==
Postquam [[Callias (Hipponici Ammonis filius)|Callias]] Athenis dux cum [[Persia|Persis]] anno [[449 a.C.n.]] pacem composuit, Athenienses magis magisque metuebantur, ne socii a foedere discederent. Hoc [[timor|pavore]] adducti singulis civitatibus sua consilia foederis rationibus anteponere prohiberunt. Eodem tempore etiam ius contribuendarum navium pro [[vectigal]]ibus magis magisque apud minoris momenti civitates exolevit, qua re sociorum licet invitorum portus Atheniensium classi sexaginta navium patebat. Hoc munitione navali praeter [[Thasus|Thasum]] etiam [[Naxus|Naxum]] insulam Athenienses deterruerunt, ne seditiones temptarent. Qui cum maximam partem civitatum (praeter [[Chios]] atque [[Lesbos]]) adeo sibi subiecissent, ut eas ad naves tradendas cogerent, etiam [[Samus|Sami]] insulae incolas quod bellum [[Miletus|Mileto]] urbe intulerunt, ubi eos compresserant [[servitus|servitudine]] atque oppidi ruina puniverunt. Feoderis socios etiam impulerunt, ut suam expeditionem [[Aegyptus|Aegyptiam]] in Persas anno [[454 a.C.n.]] coeptam iuvarent. Denique autem adversa fortuna illic Persas impugnans classis emissa prope Nili ostiam omnino contrita est, quare perterriti Athenienses foederis thesaurum Delum Athenas transportari curaverunt, ne Persarum quadam incursione caperetur.
== De defectionibus et dissolutione ==
Multi iugum Atheniensium aegre ferebant. Anno [[432 a.C.n.]] [[Potidaea|Potidaeam]] quamvis Corinthiorum coloniam sibi sociam suspectam habuerunt Athenienses atque iussi iniquis obtemperare nolentem obsiderunt. Qui eventus unus ex eis putatur fuisse qui ad [[Bellum Peloponnesiacum|bellum Peloponnesiacum]] duxerunt. Bello orto (431 a.C.n.) [[Lesbos|Lesbios]] anno [[428 a.C.n.]] deficientes Athenienses vi subigere coacti sunt. Anno [[424 a.C.n.]] dux Spartanus [[Brasidas]] in Thraciam et [[Chalcidice|Chalcidicen]] missus civitates Graecas imperialiismo Atheniensi oppressas sese libraturum pollicebatur. Biennio e sociis Stagira, [[Acanthus (Graecia)|Acanthos]], [[Amphipolis]], Torone, [[Mende (Chalcidice)|Mende]], Scione ad Lacedaemonios transfugerunt. Nonnullos e quibus Athenienses [[Pax Niciae|pace Niciae]] reciperarunt, Amphipolitanos numquam qui, repudiato primo conditore, Brasidan ut verum conditorem honoraverunt.
 
== Notae ==
<references />