Quantum redactiones paginae "Monumentum humanitatis" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Monumentum humanitatis''' (Turcice: ''İnsanlık Abidesi'', Armenice: ''Մարդկության հուշարձան'') monumentum reconciliatonis fuit, quod [[Sarıkamış]] in Provincia [[Chorzene (provincia)|Chorzenes]] in [[Turcia]] stabat.
==Historia==
[[Mahometus Aksoy]] sculptor Turca artificium in memoriam et [[Generis Armenorum occidio|Armenorum occidionis]] et interfectorum Turcarum dicaverat tamquam symbolum contritionis atque amicitiae conciliandae. Metrorum triginta fuit et duas partes congruentes habuit, ut in eo unus vir divisus cerni posset. Mense Aprili 2011 autem destructio incohabatur iussu praesidentis [[res publica Turcica|Reipublicae TurchiaeTurcicae]] [[Recep Tayyip Erdoğan]], qui simulacrum gigans rem taetram atque monstruosam nominavit. Itaque mense Iunio 2011 vestigia nulla iam restabant, quod facinus secundum Aksoy simile displosionis statuarum Buddhae in provincia [[afgania|Afghanica]] [[Bamiyan]] anno 2001 commissae.<ref> Oğuz Alyanak [https://www.academia.edu/3289107/Facing_the_Ghosts_of_the_Statue_of_Humanity_ "Facing the Ghosts of the Statue of Humanity"], 2012</ref>
 
==Nexus externi==
*[http://www.mehmetaksoy.com/pPages/pArtist.aspx?paID=627&section=550&lang=TR&bhcp=1&periodID=&pageNo=15&exhID=0 Praesentatio monumenti publica]