Quantum redactiones paginae "Hippocampus (cerebrum)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 93:
[[cellula fiscalis|Cellulae fiscales]] in regione CA3 locatae informationem excitantem ab cellulis pyramidalibus orientem accipientes illis ipsis responsum inhibentem rursus dant. Ista ''inhibitio recurrens'' est [[retroactio]] simplex ad hippocampo flumen excitante coercendum spectat. Cellulae pyramidales ipsae ''inhibitionem recurrentem'' perficiunt, quod vi machinatio gravior quorundam circuituum [[memoria]]s generantium specialium putantur.
 
Quibusdam quoque nexibus munera functionis hippocampi sunt: non solum axones in CE fluentes, sed etiam in alias areas corticales, ut in [[cortex praefrontalis|corticem praefrontalem]], deprehensi sunt. Nexus efferens maior trans [[fornix (cererbum)|fornicem]] in [[nuclei septales|aream septalem lateralem]] ac [[corpus mammillare]] [[hypothalamus|hypothalami]] consistit. Hippocampus afferentes fibras nervosas systematum [[serotoninum|serotonergici]] et [[noradrenalinum|noradrenergici]] et [[dopaminum|dopaminergici]] hippocampum gubernantes atque regio eius CA1 de [[nucleus reuniens|nucleo reuniente]]<ref>{{cite journal |authors=Cassel J. C., Pereira de Vasconcelos A. |title=Importance of the ventral midline thalamus in driving hippocampal functions |journal=Progress in brain research |year=2015 |volume=219 |pages=145-61 |url=https://www.ncbi.nlm.nih.gov/pubmed/26072238}}</ref> thalamico accipit. Etiam systemata [[acetylcholinum|cholinergicum]] et [[GABA]]ergicum de [[nucleus septalis medialis|nucleo septali mediali]] in omnes partes hippocampi mittunt. Ex nucleo septali mediali ortae fibrae afferentes auctoritate multum apud statum hippocampi physiologicum valent. Damnum nuclei huius non solum functio hippocampi generator [[unda theta (EEG)|undarum theta]] ([[EEG]]) sed etiam asseveranter quaedam memoriae genera perturbat<ref>{{cite journal |authors=Winson J. |title=Loss of hippocampal theta rhythm results in spatial memory deficit in the rat |journal=Science |year=1978 |month=Iul |volume=201 |issue=4351 |pages=160-3 |url=https://www.ncbi.nlm.nih.gov/pubmed/663646}}</ref>.
 
=== Regiones ===