Quantum redactiones paginae "Carolus May" differant

Content deleted Content added
de notionibus
de notionibus
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
''' Carolus Fridricus May''' fuit [[scriptor]] [[Germania|Germanicus]], qui praecipue fabulas[[fabula]]s de [[periegesis|peregrinationibus]] scripsit. Natus est die [[25 Februarii]] [[1842]] in Ernstthal ([[Saxonia]]), mortuus die [[30 Martii]] [[1912]] in Radebeul.
== Vita ==
Filius textoris pueritiam [[paupertas|pauperem]] habuit. Usque aetatem quinque annorum caecus erat, quod fortasse fabulationum ingenio posteriori succursurum erat. Frequentavit seminaria magistrorum in oppidis Waldenburg et [[Plavia]]e, attamen haud longum auxiliaris instructor erat. Propter [[horologia]] ablata anno 1861 condamnatus annos duodecim sequentes propter diversa minora delicta saepe ex inopia commissa in carcere degebat.
Linea 6:
Annis inter 1875 et 1877 redactor creatus est apud domum editoriam Münchmeyer [[Dresda]]e, cum praeterea ipse scriptor fieri inciperet. Primo historiunculas in vicis Metalliferae regionis (Erzgebirge) actas descripsit. Annis inter 1882 et 1885 sequebantur quinque mythistoriae molles et captantissimae (''Das Waldröschen'' et alia) necnon primae historiae de itineribus ficticiis quae vocabantur ''Reiseerzählungen''. Contigit ei res in [[America Septentrionalis|America Septentrionali]] sive in [[Levans|Levanti]] gestas affabre enarrare, ubi heroes amabiles excitantesque in plagis acuratissime descriptis in prodeunt. Cum figuris certis auctor ipse sese identificavit: bubulcus Old Shatterhand origine Germana in Levanti Kara Ben Nemsi nuncupatur. Amicus orientalis Hadschi Halef Omar facetus Europaeum aequare non potest, cum [[Indi Americani|Indus Americanus]] Winnetou, gentis cuiusdam princeps, prototypus humanus insuperabilis et maxime benignus praesentatur.
 
Hic miscentur pueriles [[phantasia (genus)|phantasiae]] de omnipotentia cum convictione de Germanorum superioritate; tamen religiositas integra et [[dualismus]] rixae inter [[bonum (ethica)|bonum]] et [[malum (ethica)|malum]] aeternae quoque historiis inest. Elementa captantia omnia haec lectores et nostris temporibus allicere queunt.
 
== Successus prosper ==