Quantum redactiones paginae "Sudoku" differant

Content deleted Content added
re-arrange a bit
→‎Ars solvendi: explain about X-wings and their generalizations
Linea 80:
 
== Ars solvendi ==
Regula maximi momenti haec est: ''omnis digitus semel in ordine, semel in columne, semel in quadrato mitti debet.'' Facilius est ergo incipere cellulis inspiciendis ut videatis utrum sit cellulus qui unum tantum digitum continere potest, vel numerus qui in uno tanto cellulo stare potest. Liber cuius titulus est ''Taking Sudoku Seriously'' modum sudoku solvendi explicat; libri quorum tituli sunt ''World of Sudoku'' modos variationum solvendarum explicant.

In exemplo supra, digitus 1 in o9c7 esthic talistantum digitusstare potest: in quadrato nono, non potest in aliis cellulis stare.
 
{{imago multiplex|align=center
Line 91 ⟶ 93:
Possumus etiam cellulos invenire ubi 2 digiti stare possunt. Si duos cellulos in eodem quadrato invenimus in quibus iidem duo numeri stare possunt, scimus ergo hi numeri in nullis aliis quadrati cellulis stare possunt, id quod potest digitos in aliis cellulis dare. Exempli gratia, in quadrato nono, 4 et 9 in ultimo columne stare debent. Non licet igitur eos in aliis cellulis, in octavo ordine, mittere. Digiti in o8c7 and o8c8 sunt ergo 3 et 6. Et scimus 6 in o8c8 esse non potest (quia 6 iam in c8 est); ergo 6 in o8c7, 3 in o8c8 mittimus. Nunc 7 digitos in ordine octavo habemus; scimus 2 et 7 in o8c1 et o8c3 stare debere. Candidatus est numerus qui potest in cellulo quodam stare; utile est digitos candidatos designare, praecipue si 2 vel 3 tantum sunt.
 
Si scimus digitum quendam in duobus ordinibus in iisdem columnibus esse, necesse est ergo in his columnibus hunc digitum in his cellulis esse, et in nullis aliis. (Et si in duobus columnibus numerus est in duobus cellulis in iisdem ordinibus, necesse est hunc digitum in his ordinibus in his cellulis esse.) Exempli gratia, si 9 in primo ordine est aut in o1c1 aut in o1c4, et in secundo ordine est vel o2c1 vel o2c4, certe scimus 9 in primo columne aut o1c2 aut in o2c1 stare; non potest in aliis cellulis huius columnis esse. Quod celluli X litterae formam habent, talis configuratio "x-wing" anglice dicitur ("alae quae formam X litterae habent"). In exemplo, scimus 9 in o7c9 vel o9c9 stare. Si etiam possemus dicere 9 tantum in o7c1 et o9c1 esse, x-wing haberemus, ex quo sciremus 9 nusquam in o7 et o9 stare nisi in huius cellulis. Nomen "x-wing" habet quia configuratio cellulorum [[navis spatialis|navi spatiali]] militai "x-wing fighter" in [[Star Wars]] similis est.
Liber cuius titulus est ''Taking Sudoku Seriously'' modum sudoku solvendi explicat; libri quorum tituli sunt ''World of Sudoku'' modos variationum solvendarum explicant.
 
Plus generaliter, si digitus est in N cellulis in iisdem columnibus in N ordinibus, vel in iisdem ordinibus in N columnibus, scimus hos esse locos huius digiti -- non potest esse in aliis cellulis in his columnibus nec in his ordinibus. Configuratio "xiphias gladius" dicitur si N est 3 (sunt qui dicunt cellulos imaginem piscis formare), latine fortasse "ala N-plex" vel "piscis N-plex."
 
== Bibliographia ==