Quantum redactiones paginae "Rainerius Schubert" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
Annis inter 1994 et 1999 lectoris munere functus est in Universitate technica [[Timisvaria]]e in [[Romania|Dacoromania]]. Anno 1999 nominatus est legationi publicae [[Bucaresta|Hilariopolitanae]] addictus de cultu civili. Tunc responsalis fuit quoque in Fori culturalis Austriaci rebus moderandis. Qui labor finitus est anno 2007. Interdum annis inter 2000 et 2004 praelectiones in [[Universitas Bucarestensis|Universitate Bucarestensi]] de philosophicis dedit. Apud [[Universitas Claudiopolitana|Universitatem Claudiopolitanam]] professor creatus est anno 2006; eadem annis inter 2007 et 2009 laboravit. Inde ab anno 2011 Schubert docet in [[Ecclesia Catholica Romana|catholica]] Schola superiori [[Abbatia Sanctae Crucis|monasterii Sanctae Crucis]] [[Ordo Cisterciensis|ordinis Cisterciensis]], quae in [[austria Inferior|Austria Inferiori]] est sita. Anno 2015 eum proclamaverunt professorem extraordinarium.
 
==Disciplina==
In operibus eius praevalent quaestiones de technica moderna quae [[religio Christiana|religionem christianam]] convenit. Rainerio Schubert persuasum est Christianismum [[globalizatio]]ni viam maxime salubrem monstrare posse.<ref>De his cf.: ''Weltrecht. Ein neues globales Rechtsbewusstsein aus christlichem Geist'', Ad Sanctam Crucem 2015</ref>
 
==Opera ==