Quantum redactiones paginae "Seraphim Saroviensis" differant

Content deleted Content added
de asteroide 9168 Sarov
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Seraphim Saroviensis''' ([[Russice]] ''Серафим Саровский''), die 19 [[Calendarium Iulianum|Calendario Iuliano]] (30 [[Calendarium Gregorianum|Gregoriano]]) Iulii anni 1754 (vel 1759) in [[Kurscha|Curo]] natus et die 2 [[Calendarium Iulianum|Cal. Iuliano]] (14 [[Calendarium Gregorianum|Gregoriano]]) Ianuarii anni 1833 [[Sarovia]]e mortuus, sanctus [[Ecclesia Orthodoxa Russica|Ecclesiae Orthodoxae Russicae]] est. Nomen sancti saeculare Prochorus Isidori filius Mošnin erat. Pater eius Isidorus mercator fuit et mane mortuus est. Prochorus adulescens, cum aeger esset, [[Virgo Maria|Dei Genetricem]] vidit, quae eum curavit. Ab anno 1776 in [[Eremiterium Sanctae Dormitionis Saroviense|Eremiterio Saroviensi]] vivebat, ubi anno 1786 vota monastica tulit. Anno 1793 hieromonachus factus est. Ab anno 1794 usque ad annum 1810 in silva prope eremiterium solus habitabat, et ab anno 1810 usque ad annum 1825 in eremiterio, sed in plena solitudine et silentio. Post annum 1825 omnes, qui videre eum vellent (nam erant praemulti), accipiebat et verbis ''O gaudium meum'' salutabat, non solum post Pascha, sed anno toto ''Christus resurrexit'' adiciens. Vita eius a Sergio hieromonacho anno 1837 composita est, sed post mutata a metropolite Philareto (Drozdov). Anno 1903 maximis cum sollemnitatibus canonizatus est. Verba multa sancti Seraphim saepe citantur, e.g. ''Si animum pacis adeptus eris, milia circum te salvabuntur''<ref>''Стяжи дух мирен, и тысячи вокруг тебя спасутся'' ([http://pravoslavie.ru/1433.html De Sancto Spiritu cum Nicolao Motovilov homilia]).</ref>, et alia.
[[Fasciculus:Serafim and a bear.jpg|thumb|left|Sanctus Seraphim ursum in silva manibus alit (anni 1903 [[lithographia]])]]
==Notae==