Quantum redactiones paginae "Gulielmus de Reiser" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q110927 sunt
No edit summary
Linea 1:
'''Gulielmus de Reiser''' (natus in [[Egesheim]] die [[13 Maii]] [[1835]]; mortuus est [[Elephantiacum|Elephantiaci]]<ref>{{Graesse}}</ref> die [[11 Maii]] [[1898]]) fuit theologus [[Germania|Theodiscus]], [[presbyter]] et Sumelocennae [[episcopus]].
==Vita==
Filius burgimagistri et textoris Leonardi Reiser theologiae atque philosophiae in [[Universitas Eberhardina Carolina]] [[Tubinga]]e studuit. Anno 1859 autem presbyter ordinatus est; annis inter 1870 et 1879 munere rectoris Conventus Gulielmi fungebatur. Variis officiis peractis anno 1879 capitularis cathedralis [[Sumelocenna]]e nominatus est. Annis inter 1880 et 1882 et iterum inter 1883 et 1886 senator in camera altera parlamenti [[Stuttgardia|Stuttgardiensis]] fuit. Die 31 Augusti 1886 pontifex maximus [[Leo XIII]] eum episcopum titularem Aeni et vicarium Sumelocennae successurum proclamavit. Episcopo [[carolus Iosephus de Hefele|Carolo Iosepho de Hefele]] defuncto succesio ista die 11 Iulii 1893 impleta est. Mandatum in curia publium tunc sisti iussit.
 
Contemporanei episcopum Reiser virum amabilem, modestum, gratum habuerunt. Reiser studio indefesso et diligentia inexhausta fuisse dicitur cuius episcopatus sub signo [[industrializatio]]nis erat. Doctrinas fundamentales iam papa Leo XIII in encyclica sua exhortativa cui titulus ''[[Rerum Novarum]]'' instituit. Tum episcopis labor concretus in populo faciendus erat. Reiser subventiones atque auxilia ferenda valde promovit et societates operariorum catholicas condi iussit.
 
In [[Regnum Virtembergiae|Regno Virtembergiae]] istis diebus limites confessionum revera mutabantur, praesertim media in regione fluminis [[Nicer|Neccari]] et in urbibus. Reiser putabatur ''diasporae apostolus'' et prime ibi animarum curas et ecclesiarum constructionem propulsit.
 
Sepultus est in crypta episcoporum Sülchen. Sodalis fuit in theologorum societate Tubingensi ''Herzyniae''.
 
== Lege etiam==