Quantum redactiones paginae "Nicolaus Leskov" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
Anno [[1860]] Nicolaus Leskov in actis diurnis articulos suos publicare incepit, initio pseudonymo ''M. Stebnickij'' (М. Стебницкий), dein multis aliis utens. Ab anno [[1861]] [[Petropolis|Petropolim]] colebat. Mense Maio anni [[1862]] in actis diurnis Petropolitanis nomine ''Apis borealis'' ([[:ru:Северная пчела|«Северная пчела»]]) publicavit commentationem criticam de incendio, quod Petropoli pridie acciderat, in qua et accensores, ed administrationem reprehendit. Quia haec commentatio a fama ut accusatio rerum novarum cupidorum aestimata est, auctor eius ab illis damnabatur. Paulo post, eodem anno, Leskov ut correspondens ''Apis borealis'' peregre venit, [[Imperium Austro-Hungaricum]] (terras [[Ucraina]]e occidentalis, [[Polonia]]e [[Bohemia]]equae) et [[Francia]]m visitavit.
 
Decennio [[decennium 187|187]], vitam Russicam temporis illius describens, nonnullas narrationes realisticas in lucem edidit, quarum sunt ''Acidus'' («Язвительный», anno [[1863]]), ''Vita rusticae aliquaealicuius'' ([[:ru:Житие одной бабы|«Житие одной бабы»]], anno [[1863]]), ''Domina [[Macbeth]] circuli [[Mscenscum|Mscenscensis]]'' ([[:ru:Леди Макбет Мценского уезда (повесть)|«Леди Макбет Мценского уезда»]], anno [[1865]]) quod origo [[Леди Макбет Мценского уезда|operae eiusdem nominis]] [[Demetrius Szostakowicz|Demetrii Szostakowicz]] facta est, ''Bellatrix'' («Воительница», anno [[1866]]), etc. In narratione sua ''Ovibos'' («Овцебык», anno [[1863]] publicata), et imprimis in mythistoriis ''Nulla via'' ([[:ru:Некуда (роман)|«Некуда»]], anno [[1864]] in lucem edita, a multis litteratoribus damnata), ''Cultris'' ([[:ru:На ножах|«На ножах»]], annis [[1870]] – [[1871]]) certisque aliis operibus, participes motus revolutionarii Russici ('[[nihilismus|nihilistas]]', seu 'homines novos') vituperavit.
 
Decennio [[decennium 188|188]] iudicia scriptoris mutare inceperunt. Anno [[1871]] publicata est narratiuncula eius nomine ''Risus et dolor'' («Смех и горе»), ubi condicio [[Imperium Russicum|Russiae monarchicae]] [[satura|satyrice]] depicta est. Illo tempore Leskov de hominibus ingeniosis Russicis, qui opera sua aliis hominibus dederunt, scribere incepit; e.g., annis [[1872]] – [[1873]] creavit [[:ru:Соборяне|«Соборяне»]], ''Angelus obsignatus'' ([[:ru:Запечатленный ангел|«Запечатленный ангел»]]), ''Peregrinator fascinatus'' ([[:ru: Очарованный странник|«Очарованный странник»]]). Ab anno [[1874]] Leskov in parte speciali, libros pro populo editos perspiciendi, commissionis doctae Ministerii [[educatio gratuita|educationis popularis]] favebat operi. Anno [[1875]] denuo peregre venit et, cum spem suam de clericis rebusque orthodoxis dempsisset, nonnulla summaria [[satura|satyrica]] de sacerdotibus [[Ecclesia Orthodoxa Russica|orthodoxis]] scripsit.