Quantum redactiones paginae "Ultramontanismus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Ultramontanismus''' fuit [[ecclesia Catholica Romana|catholicismi]] interpretatio praesertim in [[Germania]] saeculi XIX, quae salutem spiritalem et socialem/politicam omnem in regione ''ultra montes'', i.e. in [[Italia]]/[[Roma]]e, quaerebant. Unde adversarii systema odiosum omne circa [[papa]]m et [[curia Romana|Curiam Romanam]] congregatum ultramontanum insultanter vocabant.
==Historia==
Terminus technicus saeculo XVIII ineunte in [[Francia]] inventus est ad designandos catholicos erga papam fidelissimos [[Gallicanismus|Gallicanismo]] (i.e. catholicismo nationali Francico) abhorrentes. In Germania saeculi XIX autem ista ala catholica res recentiores respuebat et nullam auctoritatem statalem in ecclesiasticis accipere voluit. Econtra decisiones [[concilium Vaticanum Primum|Concilii Vaticani Primi]], e.g dogma de infallibilitate papali, multitudo ultramontanistarum probavit. Terminus technicus olim neutralis in dictum et vocem detritam mutabatur tempore sic dictae Querelae culturalis ''([[Kulturkampf]])'' inter [[Borussia]]m protestanticam respective [[otho de Bismarck|Othonem de Bismarck]] et catholicos pios. [[Centrum (factio)]] generatim ultramontanismi radicalis accusatum est. Similis culturalis rixa etiam in [[Helvetia]] eodem tempore saeviebat.
 
Inter catholicos activos ultramontanismus significa(vi)t habitum liberalia recusantem.
 
Inter catholicos activos ultramontanismus significa(vi)t habitum liberalia recusantem.
== Bibliographia ==
*Austin Gough: ''Paris et Rome: les catholiques français et le pape au XIXe siècle'', Editions de l'Atelier, 1996. ISBN 9782708231863