Quantum redactiones paginae "Ioachimus Rossini" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Ioachimus Antonius''' vulgo ''Gioachino Antonio'' '''Rossini''' ([[Pisaurum|Pisauri]] die [[29 Februarii]] [[1792]] natus; [[Lutetia]]e die [[13 Novembris]] [[1868]] mortuus) fuit illustris [[compositor]] [[opera (musica)|operarum]] [[Italicus]] more [[bellus cantus|bello canto]].
==Vita==
E familia musicorum pauperum oriundus protectores habuit, qui eum discipulum [[Bononia]]m ad dominum Mattei miserunt. Ibi institutionem [[contrapunctum|contrapuncticam]] interrupit ut libere sine disciplinis compositioni vacaret. Opus eius dramaticum primum, quod anno 1810 [[venetiae|Venetianis]] confecerat, i.e. melodrama comicum unius scaenae »Il cambiale di matrimonio«, eventum minus felicem habuit. Gloria eius non ante annum 1813 crescebat quo melodrama decimum »Tancredi« Venetiis totam Italiam inflammavit. Eodem anno opera comica »L'Italiana in Algeri« venit cui ab omnibus plausum est et anno 1815 res seria »Elisabetta« pro moderatore Barbaja Neapolitano. Anno 1816 [[Roma]]e opus magnum concinnavit, »Il barbiere di Seviglia« quo musicographus noster semetipsum humore, vivacitate, melodica scaturigine superaret. Nonnulli tunc criticaverunt argumentum idem esse ac apud collegam [[ioannem Paesiello|Ioannem Paesiello]].