Quantum redactiones paginae "Museum Britannicum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 24:
Creatum est, cum anno 1753 [[Ioannes Sloane]] medicus scitus collectiones suas amplas de litteris artibusque vulgo tradere vellet. Tunc parlamentum consilium cepit, ut res publica collectiones istius privati porro conservatura esset sub nomine ''Musei Britannici''. Sartum et tectum servabatur in Domo Montagu, in tribu Londiniensi Bloomsbury, ubi portae vulgo die 15 Ianuarii 1759 patefactae sunt. Anno 1824, ob visitatorum atque artificiorum multitudnem, cogitatum est de omnium rerum translatione in novum palatium erigendum. Quod usque annum 1850 ad effectum adductum est; ceterum, aedificiorum aspectus hodiernus vix aberrat ab aedibus illis.
 
Impulsum modernizandi vehementem autem dedit [[Augustus Wollaston Franks]] moderator, anno 1851 famulus in sectione historiae de rebus Anglicis mediaevalibusque, annis autem inter 1866 et 1896 curator. Perita in musealibus [[Margarita Caygill]] istum virum collectorem maximum in tota musei historia habet.<ref>Marjorie Caygill: {{Webarchiv | url=[https://web.archive.org/web/20110608160247/http://www.fathom.com/course/21701728/session3.html | wayback=20110608160247 | text=''"Creating a Great Museum: Early Collectors and The British Museum''}}",] (Sessionsessio 3tertia)</ref> Annis currentibus videlicet identidem res spatiis ex angustis in locos alibi transferendae erant
== Aedificium ==