Quantum redactiones paginae "Res publica Sinarum" differant
Content deleted Content added
Linea 18:
Mox tumultus inter eas factiones erupit; causa huius proxima est, quod [[Song Jiaoren]], socius Sun Yat-sen duxque id temporis Kuomintang, anno [[1912]] suffragiis populi summae auctoritatis in [[Conventus nationalis rei publicae Sinarum|conventu nationali]] potitus, [[Sciamhaevum|Sciamhaevi]] ineunte veri suspiciosius est interfectus. Nec liquet, utrum Yuan Shikai iussu annon, dum modo credibile videbatur omnibus; equidem Sun Yat-sen ceterique socii novas iterum res moliti, proeliis decertatis, devicti penitus [[Iaponia]]m in exsilium refugerunt. Kuomintang proscripta, dimissa conventu nationali omnia in praesidem cecidere, qui tum [[1914]] anno restitui imperium seque imperatorem fieri pronuntiavit. Ea fama vulgata, statim insperatae novae defectiones, praetexto rei publicae tuendae, ab interna exercituum imperialium sunt exortae. Has cum videret Yuan Shikai se nequire comprimere, serius renovationem imperii abiuravit quam oportet; nam tertio anno gravescente valetudine, aestate media decessit vita, nullis in re publica reliquis, qui rerum potiri valerent. Secuti tot duces deproeliantes, quot erant provinciae; res autem publica, quamvis inpotens imperare, factionibusque Sun Yat-sen et Yuan Shikai iam pugnantibus, Pechini manebat.
Iam refugus dudum
Interim et Sun Yat-sen tanta rei publicae servandae mole fessus et aegritudine anno [[1925]] vita excessit. Iam enim factio sua, vacillans ambigensque utrum danda in consultores Sovieticos fides, qui coniunctionem cum communistica factione hortarentur (namque erant et omnes communisticae factioni adhaerentes id temporis pars multa Kuomintang), in duas partes est divisa, quarum haec cum Sovieticis consentiebat, illa vi ob metum perimere communistas studebat, ultraque ad [[Chiang Kai-shek]], qui Sun Yat-sen exstinctum post militiae praevalebat, ut arbiter controversiarum spectabant. Qui cum primum sese ad partem Sovieticis fautorum adpellens, alterae ducibus in custodiam traditis, qui iam amentius in sicam capitaleque odium occurrebant; mox verum et contra eam faciens impetum, Sovieticis consultoribus in exsilium pulsis, gradatimque in vim apertam recurrens die [[12 Aprilis]] [[1927]] vel ad mortem duci vel adeo protinus trucidari in viis communistas iussit. Nec talem caedem sine causa fecit; equidem quod priori anno bello rursus moto cum Pechino, multis provinciis in Kuomintang obvenientibus, quarum multa pars populi communistis concors, his autem cadentibus in suspicionem, ne novarum provinciarum favori freti contra ipsum sentirent, Nanchino capto decrevit ne iam superesse communistas pateretur. His proscriptis, bello perfecto, capite Nanchini rei publicae instituto, summae imperii potitus Chiang Kai-shek bellum cum ceteris provincialibus ducibus iam parabat.
|