Quantum redactiones paginae "Imperator Kam-Hi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
 
==Vita==
Annos sex natus, cum [[Imperator Xun-Chi|Xun-Chi]] pater vita decessisset, puerulus imperii potitus ministrorum principum tutela, praevalente uno [[Aobai]], necdum sponte sua regnare potens, donec adempto illo eius praetexto, quod in se coniuravisset, suam in tutelam veniens victum nec iam pacificatum donis et gratiis populum Sinicum, ultroque et [[Tibetum]] [[Mongolia]]mque antea sub [[Domus Mim|Mim]] subiectas gentes, facientibus in Tibetanos impetum [[Dzungari|Dzungaris]] deiectis, Mandshurico regno conciliavit. Tum autem [[Moscovia|Moscovicos]] primum in Asiam mediam incurrentis inmixta armis sumptis persuasione ad confirmandam pacem, alios quicumque e [[Christiani|Christianis gentibus]] advenissent mercatores [[Missionarius|quique Evangelium propagandum susciperent]], quorum imprimis [[Matthaeus Ricci]] imperatoris amicus fiebat, ad commercium cum imperii sui gentibus adceptos gubernavit. Quibus factis, imperio omni sese quasi in aetate aurea habente a ultraque gente, Sinica et Mandshurica, porro quidem ceteris quae iunctas incolebant undique per terras imperator magnus adclamabatur.
 
At res iam florente ipso bene gesta, ad senectutem extremamque suam vitam adcidenti tanto minus curae, quanto quis magistratuum vocabula lucro potius peterent quam imperio officio; aerario spoliato, incitatis tumultibus, nec iuribus successionum defuerunt controversiae, ne novem inter se illi filios arma moverent, donec unum quartum natu, nomine Yinzhen, testamento iussisque ultimis ex asse heredem faceret. Neque verum dubium post amissum, quis summum imperium praeter illum vindicet, agitantibus quippe pro quarto decimo natu procerum factionibus; gravescente id temporis valetudine, cohortis praetoriae dux studio prohibendi civilis belli simul excessisse Kam-Hi ac rerum illum potiri pronuntiavit (nam accidit ut hic ad finem imperii, seu patris dolo et negligentia fautorum, sive periculi defectionis conscius tutis remoti loci studens militiae abesset), mutato nomine annali in [[Imperator Yongzheng|Yongzheng]] unum et sexaginta annos regnum est conclusum.