Quantum redactiones paginae "Virgilius Salisburgensis" differant

Content deleted Content added
homo scientificus > polyhistor
Linea 11:
Cum Salisburgum advenisset, primo munere episcopali fungi nequivit, quod nondum episcopus consecratus erat. Inde socius eius Hibernicus, Dobdagrecus episcopus, [[dioecesis|dioecesim]] per duos annos administravit. Postquam Virgilius die 15 Iunii [[749]] (vel [[755]]) episcopus et eodem anno abbas monasterii Sancti Petri Salisburgensis factus est, Dobdagrecus abbas [[Chiemseense monasterium (canonicorum)|Chiemseensis monasterii]] institutus est.<ref>Joachim Jahn: ''Ducatus Baiuvariorum: Das bairische Herzogtum der Agilolfinger'', p. 143. (= Monographien zur Geschichte des Mittelalters). Hiersemann, Stuttgardiae 1991. ISBN 3-7772-9108-0.</ref>
 
Cum [[Bonifatius (sanctus)|Bonifatio]] controversias habuit: Primo, utrum formula [[baptisma]]tis a [[sacerdos|sacerdote]] paulum erudito mendose dicta ("“In nomine patris at filia et spiritus sanctii”) valeret an non. Bonifatius, ut ita baptizatos iterum baptizaret, postulavit, quod negavit. Maioris momenti erat doctrina de [[Antipodes|antipodibus]], quam Virgilius docuit, BonfitatiusBonifatius autem [[haeresis|haeresim]] habuit. Post mortem [[papa]]e, qui litem decernere debuit, quaestiones mox in oblivionem adducti sunt.
 
Ante annum [[767]] Virgil Modestum et Libellum in regiones hodiernae [[Carinthia]]e ad [[Carantani|Carantanos]] [[evangelium|evangelizandos]] misit, quo etiam dioecesis Salisburgensis maior facta est. Salisburgi primam ecclesiam cathedralem aedificavit. Quam die 24 Septembris 774 (vel 784) Sancto [[Rupertus Salisburgensis|Ruperto]], cuius reliquias Salisburgum transferri iusserat, dedicavit. Fere quadraginta annos munere episcopali functus Virgilius die [[27 Novembris]] anno [[784]] Salisburgi mortuus est, ubi in ecclesia cathedrali sepultus est.
 
Die [[18 Iunii]] [[1233]] [[canonizatio|canonizatus est]].
 
== Polyhistor ==