Quantum redactiones paginae "Mantinea" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
* Mox tamen Thebanorum hegemoniam aegre ferentes Mantinenses ad Lacedaemonios rursus transfugerunt<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]].'' VII.1.23-24..</ref> atque quamquam ceterae Arcadiae civitates societatem cum Epaminonda inierant soli defecerunt atque partes Lacedaemoniorum et Atheniensium secuti in eorum acie [[Pugna apud Mantineam (362 a.C.n.)|anno 362 a.C.n.]] pugnaverunt.
* Circa [[235 a.C.n.|235]] [[Foedus Achaicum|foedus Achaicum]] inierunt Mantinenses.
* Anno [[222 a.C.n.]] cum iam ab Achaeis deficere conarentur Mantinenses in hostium potestatem venerunt. Nam [[Antigonus Doson]] Macedonum rex (vel potius [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippi V]] tutor) et [[Aratus Sicyonius|Aratos Sicyonensis]], [[Strategus|strategus]] foederis Achaici, urbem ceperunt cuius nomen in Antigoneium tum mutatum est et ipsi in Foedus Achaicum redintegrati sunt<ref>[[Polybius]] II.56-58.</ref>.
* Anno [[31 a.C.n.]] soli Peloponnesiorum Mantinenses et Lacedaemonii [[Octavianus|Octaviani]] socii in [[pugna Actiaca]] fuerunt. Nam ceterae civitates [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] sequebantur.
* Circa [[130]] varia beneficia ab [[Hadrianus (imperator)|imperatore Hadriano]] tum Graeciam peragrante acceperunt Mantinenses. Nam templum [[Antinous|Antinoi]] ibi aedificavit et certamina in eius honorem instituit. Venerabilem insuper [[Posidon|Posidonis Hippii]] templum non multum ab urbe distans restituit vel potius circa ruinas sacras et religiose servatas prioris delubri novum templum aedificari iussit<ref>[[Pausanias]] VIII.10.1-3.</ref>. Nec minimum e beneficiis fuit quod Mantinensibus priscum nomen plura post saecula reddidit.