Quantum redactiones paginae "Basilius II Bulgaroctonus" differant

Content deleted Content added
Linea 31:
Basilio regente rebelliones novas fecerunt Bardas Scleros et [[Bardas Phocas iunior]] necnon latifundiarii (annis inter 987 et 998) qui timebant, ne privilegia desecarentur. Eodem tempore, anno 989, [[Vladimirus I Magnus]] [[kiovia|Kioviensis]] baptizatus est, qui sororem Basilii [[Anna Porphyrogenita|Annam Porphyrogenitam]] in matrimonium ducens una cum subiectis omnibus fidem orthodoxam orientalem amplexus est. Pro hoc rex novus Christianus Basilium adiuvit auxilia [[varegi|Varegorum]] mittens.
 
=== Pugnae in Bulgaros et extentio territorialis in orientem ===
Ab anno 989 Basilii vires in interno ita corroborabantur, ut plus quam viginti annos contra [[bulgari|Bulgaros]] pugnare posset. Bulgaros iam in adulescentia cognoverat et imperio Byzantino iterum atque iterum oppresso consilium de Bulgaris profligandis cepit. Postquam exercitus Byzantini strategiam mutavit, contra Bulgaros insidiatores contumaces victorias peperit. Post quindecim annos bellicosos in [[Pugna apud Clidium commissa]] [[Samuel (rex Bulgariae)]] victus est; militum autem vivorum milia quattuordecim elucificata sunt. Fertur Samuel suos caecatos videns amentia captus esse. Inde Basilius epitheton Bulgaroctoni portavit. Samuele rege mortuo cum successoribus [[Gabriel Radomir|Gabriele Radomir]], [[ioannes Vladislav|Ioanne Vladislav]] et [[Prusianus II (rex Bulgariae)|Prusiano II]] bella multa gessit. Anno 1018 caput [[Lycnidus|Lycnidus]] (Ohrid) cum thesauro regio in manus Basilii venit; Maria vidua regis Ioannis Vladislav una cum infantibus Basilio tradita novae plagae imperio contributae sunt.