Quantum redactiones paginae "Basilius II Bulgaroctonus" differant

Content deleted Content added
Dexbot (disputatio | conlationes)
m Removing Link FA template (handled by wikidata)
No edit summary
Linea 11:
| sermo_proprius1_nomen1 = {{Polytonic|Βασίλειος ὁ Βουλγαροκτόνος}}
| partus = c. 958
| locus_natalis = [[Didymotichum]]
| obitus = 12 aut [[15 Decembris]] [[1025]]
| locus_mortis = [[Constantinopolis]]
| uxor 1 =
| uxor 2 =
Linea 23:
}}'''Basilius II Bulgaroctonus''' ([[Graece]]: {{Polytonic|Βασίλειος ὁ Βουλγαροκτόνος}} [[scil.]] "necator [[Bulgari|Bulgarorum]]"; natus circa annum [[958]]; mortuus die 12 aut [[15 Decembris]] [[1025]]) fuit [[Imperatores Constantinopolitani|imperator]] [[Imperium Romanum Orientale|Romanorum orientalium]] ab anno [[976]] usque ad [[1025]].
 
Basilius, inclutissimus imperialis [[Dynastia Macedonica|Macedonicae]] stirpis, fuit filius [[Romanus II|Romani II]] et uxoris [[Theophano (uxor Romani II)|Theophano]], qui imperium Byzantinum florescere fecit.
== Vita ==
=== Annis primis ===
Fontes de nativitate fide digni non sunt; constat Basilium filium primum [[Romanus II|Romani II]] fuisse a quo ex anno 960 collega institutus est. Mater eius [[Theophano (uxor Romani II)|Theophano]], Romano mortuo, usque anno 963 cum eunucho [[iosephus Bringas|Iosepho Bringas]] regebat. Quem mox generalis [[Nicephorus II Phocas|Nicephorus Phocas]] secutus est. Isti viro Theophano nupsit, qui tutor Basilii et [[constantinus VIII|Constantini]] fratris politicam fecit. Per pueritiam omnem Basilius sub umbra Nicephori et [[Ioannes I Tzimisces|Ioannis Tzimiscis]] fuit. Post mortem Ioannis I Tzimiscis autem [[Bardas Scleros]] seditionem brevem excitavit. Anno 985 contigit, ut avunculus [[Basilios Lacapenos]] a rectione amoveretur. Officialiter Basilius cum Constantino fratre imperabat; frater aetate minore natus autem trossulus et homo irritus tempus in gaudiis variis terere maluit.
 
Basilio regente rebelliones novas fecerunt Bardas Scleros et [[Bardas Phocas iunior]] necnon latifundiarii (annis inter 987 et 998) qui timebant, ne privilegia desecarentur. Eodem tempore, anno 989, [[Vladimirus I Magnus]] [[kiovia|Kioviensis]] baptizatus est, qui sororem Basilii [[Anna Porphyrogenita|Annam Porphyrogenitam]] in matrimonium ducens una cum subiectis omnibus fidem orthodoxam orientalem amplexus est. Pro hoc rex novus Christianus Basilium adiuvit auxilia [[varegi|Varegorum]] mittens.
[[file:Basilios II.jpg|thumb|Basilius vestimentum generalis induens, ante quem proscynesis fit; e psalterio saeculi XI]].
=== Pugnae in Bulgaros et extentio in orientem ===
 
Ab anno 989 Basilii vires in interno ita corroborabantur, ut plus quam viginti annos contra [[bulgari|Bulgaros]] pugnare posset. Bulgaros iam in adulescentia cognoverat et imperio Byzantino iterum atque iterum oppresso consilium de Bulgaris profligandis cepit. Postquam exercitus Byzantini strategiam mutavit, contra Bulgaros insidiatores contumaces victorias peperit. Post quindecim annos bellicosos in [[Pugna apud Clidium commissa]] [[Samuel (rex Bulgariae)]] victus est; militum autem vivorum milia quattuordecim elucificata sunt. Fertur Samuel suos caecatos videns amentia captus esse. Inde Basilius epitheton Bulgaroctoni portavit. Samuele rege mortuo cum successoribus [[Gabriel Radomir|Gabriele Radomir]], [[ioannes Vladislav|Ioanne Vladislav]] et [[Prusianus II (rex Bulgariae)|Prusiano II]] bella multa gessit. Anno 1018 caput [[Lycnidus|Lycnidus]] (Ohrid) cum thesauro regio in manus Basilii venit; Maria vidua regis Ioannis Vladislav una cum infantibus Basilio tradita novae plagae imperio contributae sunt.
 
Bulgaria expuganta [[Ecclesia orthodoxa Bulgariae]] nova statuta recepit. Patriarcho expulso Basilius, qui autocephaliam numquam violavit, Archiepiscopatum Lycnidi totiusque Bulgariae erexit. Primus archiepiscopus Ioannes I Debranin Slavus fuit, cui Graecus Leo I Constantinopolitanus successit. Occidentalibus regionibus pacificatis limes orientalis diu neglectus firmandus erat. Impetus Fatimidorum mahometanorum ante [[Halapia]]m prohibiti sunt et in [[Armenia]] ita immiscebatur, ut post annum 1020 et Armenia pars imperio facta est. Quo autem neutralitas Armeniae gravis perdita est.
 
[[file:Map Byzantine Empire 1025-de.svg|thumb|Imperium Byzantinum, ca. annum 1025]]
==Gravitudo==
Basilius aetate annorum LXVII in [[Palatium Magnum (Constantinopolis)|Palatio Magno]] Constantinopolitano mortuus est. Omnium imperatorum orientalium imperium eius maxime longaevum fuit. Constantinus VIII post mortem fratris triennium munere monarchi fungebatur.
[[file:Shepherd-byzanz 1000-enhanced 1-1900x1500.jpg|thumb|Europae orientalis et occidentalis ca. annum 1000]]
Basilius ducator optimus privilegia nobilium familiarum refrenare nequivit; etiam occupationes civitatum in oriente sitarum infelices esse videbantur. Infantibus carens familiae suae potestatem transferre non potuit. Commodum magnum erat separatio bellorum temporalis, ne simul variis in aciebus pugnari deberet. Basilius, quod ad culturam et educationem spectat, vix ullum mentionis dignum fecit.
== Bibliographia ==
* Catherine Holmes: ''Basil II and the Governance of Empire, 976–1025''. Oxford University Press, Oxoniae 2005, ISBN 0-19-927968-3.
* Alexios G. Savvides, Benjamin Hendrickx (ed.): ''Encyclopaedic Prosopographical Lexicon of Byzantine History and Civilization''. Tomus 2: ''Baanes–Eznik of Kolb''. Brepols Publishers, Turnhout 2008, ISBN 978-2-503-52377-4, p. 53–57.
* Paul Stephenson: ''The Legend of Basil the Bulgar-Slayer''. Cambridge University Press, Cantabrigiae 2003, ISBN 0-521-81530-4.
* Paul Meinrad Strässle: ''Krieg und Kriegführung in Byzanz. Die Kriege Kaiser Basileios’ II. gegen die Bulgaren (976-1019)''. Böhlau, Agrippinae 2006, ISBN 978-3-412-17405-7.
== Fontes rerum gestarum Basilii II ==
* [[Michael Psellus]], ''[[Chronographia (Psellus)|Chronographia]]''