Quantum redactiones paginae "Plotinus" differant

Content deleted Content added
de trinitate et asteroide 6616 Plotinos
bibliographia
Linea 8:
 
Pari modo producitur ex illa ratione universali per emanationem tertium Dei principium: [[anima]] mundi, mater [[natura]]e, spiritus universalis, [[demiurgus]]. Sicuti enim primum principium a ratione circumdatum est universali, ita illud iterum immobile circumdatur tertio circulo mobili: demiurgo, qui contactum quendam cum rebus sortitur, ideoque mobilis dicitur. Illa tria Deum componentia principia inter se sunt diversa; nam primum supremum est et unitas simplicitasque ineffabilis; secundum primo est inferius, quia ex primo originem ducit; simulque secundum primo superius, quia seipsum cognoscit; secundo inferius tertium, nam etsi coniunctum cum secundo, tamen in res scinditur singulares propiusque ad [[materia]]m accedit.
 
== Bibliographia ==
* Richard Dufour, ''Plotinus. A Bibliography 1950 - 2000'', Lugduni Batavorum 2002.
 
== Vide etiam ==