Quantum redactiones paginae "Candida Siu" differant

Content deleted Content added
m Si volumus coniunctivum habere...
mNo edit summary
Linea 1:
'''Candida Siu'''<ref>Rarissima est Candida natu Sinica quae [[consuetudo nominationum Sinarum|Sinicum nomen]] non habebat, sed Latinum tantum; idcirco vocata est a Sinicis {{lang|zh|徐甘地大}} ''{{lang|zh-Latn|Xú Gāndìdà}}'', quod eorum sermone enuntiatum simile videtur ac Latinum nomen.</ref> ([[Sinice]] {{lang|zh|徐甘第大)}}; (nata {{die|4|9|1607}}, mortua {{die|24|7|1680}}), [[Sinae (gens)|Sinica]] patrona [[ecclesia Catholica|Catholicae ecclesiae]], [[Paulus Siu|Pauli Siu]] neptis, [[Philippus Couplet|Philippi Couplet]] discipula ac fautrix.
 
Nata die natali [[Sancta Candida senior|Sanctae Candidae senioris]], cuius gratia est nominata, a teneris unguiculis vitam pro salute ecclesiae ea in regione vovens privata cura impensaque et ecclesias aedificavit ac sodalibus [[societas Iesu|societatis Iesu]] quicumque [[Sciamhaevum|Sciamhaevi]] erant auxilium praebuit, quorum libros Sinice edidit; propter res gestas ab Europaeis Catholicis ut apostola Sinica laudabatur, cum Philippus Couplet confessor eius librum titulo ''Historie van eene groote christene Mevrouwe van China met naeme Mevrouw Candida Hiu'' (id est ''Historia probae Christianae feminae Sinarum, nomine Candida Siu'') publicasset.<ref name="Anderson1999">{{cite book|author=Gerald H. Anderson|title=Biographical Dictionary of Christian Missions|url=https://books.google.com/books?id=oQ8BFk9K0ToC&pg=PA596|year=1999|publisher=Wm. B. Eerdmans Publishing|isbn=978-0-8028-4680-8|page=752}}.</ref>