Quantum redactiones paginae "Imperator Kam-Hi" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Emperor_Kangxi.PNG|thumb|Imperator Kam-Hi.]]
[[Fasciculus:Open_letter_from_Kangxi_to_Pope_Clement_XI.png|thumb|Epistula Kam-Hi ad papam Clementem XI, scripta [[Lingua Latina|Latine]], [[Lingua Sinica|Sinice]] et [[Lingua Mandshurica|Mandshurice]].]]
'''Imperator Kam-Hi<ref>Vide epistulam eius ad papam Clementem, cuius imago dextra datur.</ref>''' ([[Lingua Sinica|Sinice]]: {{lang|zh|康熙帝}} ''{{lang|zh-Latn|Kāngxī dì}}''; natus die [[4 Maii]] [[1654]], mortuus die [[20 Decembris]] [[1722]]) fuit tertius imperator [[Domus QingCim]] atque secundus [[Bellum Ming-Qing|Sinas a Mandshuricis captas]] post, qui longissimo omnium Sinicorum imperatorum regno [[1661]] usque ad [[1722]] regnavit.
 
Annos sex natus puerulus iam cum [[Imperator Xun-Chi|Xun-Chi]] pater vita decessisset imperium tutela ministrorum principum, quorum primus [[Aobai]], potitus nondum sponte sua administrare potebat; tum cum Aobai dolo ab aula movisset suam in tutelam venit, victum nec iam pacificatum donis et gratiis populum Sinicum, ultroque et [[Tibetum]] [[Mongolia]]mque antea sub Ming dominatas gentes Mandshurico regno conciliavit, impetum in Tibetanos facientes [[Dzungari|Dzungaros]] deiecit. [[Moscovia|Moscovicis]] autem primum in Asiam mediam incurrentibus bello gesto pacem confirmavit, et alios quicumque e [[Christiani|Christianis gentibus]] advenissent mercatores vel [[Missionarius|qui Evangelium propagandum susciperent]], quorum imprimis [[Matthaeus Ricci]] imperatoris amicus fiebat, ad commercium cum imperii sui gentibus adcepit.
278

recensiones