Quantum redactiones paginae "Andreas Gide" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Anno 1891 carmina prima edidit, ''Les Cahiers d'André Walter''. Annis inter 1893 et 1894 itinera fecit in [[Africa Septentrionalis|Africa Septentrionali]]. Amicitiam contraxit cum [[Anscharius Wilde|Anschario Wilde]] in [[Algeria]] et in cursu temporis homophylophiliam sensit. Anno 1896 demarchus factus est in oppido [[La Roque-Baignard]]. Anno 1897 vulgavit ''Les nourritures terrestres'', anno 1896 ''g Le Prométhée mal enchaîné'' et anno 1900 ''Lettres à Angèle,''. Anno 1908 pro periodico litterario ''La Nouvelle Revue Française'' operam navabat. [[primum bellum mundanum|Primo bello panscosmico]] terminato fama eius valde crescebat. Annis 1920 inspirationem apud Gide invenerunt e.g. [[Albertus Camus]], [[Ludovicus Cernuda]] et [[Ioannes Paulus Sartre]]. Anno autem 1923 librum quendam [[Theodorus Dostoevskij|Theodori Dostoevskij]] edendum curavit. Cum anno 1924 [[homosexualitas|homosexualitatem]] in opere ''Corydon '' defenderet, critica praevalebat; Andreae ipsi opus citatum optimum habitum est. Anno 1923 filia Catharina nata est, quae nata Elisabethae van Rysselberghe. Uxor legitima Magdalena autem anno 1938 naturae concessit. Statim matrimonii sui numquam perpetrati argumentum in libro ''Et nunc manet in te'' (1951) sumpsit. Ex anno 1925 de condicionibus scelestorum emendandibus cogitabat et anno post autobiographia ''Si le Grain ne Meurt'' prelo mandata est.
 
A mense Iulio 1926 usque mensem Maium 1927 cum amasio Marco Allégret colonias Francicas in Africa visitavit: terrae visae fuerunt [[Res publica Congensis]], [[Res publica Africae Mediae]], [[Tzadia]] et [[Cammarunia]]. Peregrinationes suas foliis narravit (''Voyage au Congo'', 1927, et ''Le Retour du Tchad'', 1928) politicam Francicam externam criticans et reformationes oeconomicas, quae et Europaeis et Africanis prodessent, proponens. Abusus operariorum in Africa servituti comparavit. Annis 1930 tempus breve [[communismus|communismo]] favens [[unio Sovietica|Unione Sovietica visitata]] ilico talem amentiam longe a se proiecit. Communismi reprehensio et editio libri ''Du retour de l'URSS'' sodales amicos terruit. Anno 1933 cooperationes fecit cum [[Inguarus Stravinskij|Inguaro Stravinskij]] in ballatione ''Perséphone''. [[secundo bello mundano|Secundo bello mundano]] saeviente Africam recoluit (anno 1942) unde non ante 1945 reditum est. Anno 1947 praemio Nobeliano honoratus est - tamen, anno 1952 libri eius ab Ecclesia Indice librorum prohibitorum positi sunt.<ref>[https://sourcebooks.fordham.edu/mod/indexlibrorum.asp Elenchus librorum prohibitorum annis inter 15S7 et 1966]</ref> Saepe in fabulis Milesiis agitur de moralitate ancipiti, quae vitam eius implebat.<ref> Moeller, Charles: ''El silencio de Dios: Camus, Gide, A. Huxley, Simone Weil, Graham Greene, Julien Green, Bernanos'', Editorial Gredos. ISBN 978-84-249-3339-5.</ref>
 
== Opera selecta ==