Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant

Content deleted Content added
de notionibus et asteroide 36 Atalante
Linea 2:
{{Videdis|Atalanta}}
[[Fasciculus:Chalkidian Hyria Munich Inscription Painter 2.jpg|thumb|300px|Atalanta cum [[Peleus|Peleo]] luctu certans, in hydria [[Chalcis|Chalcidica]] sexti saeculi ante Christum. Post eos caput [[Aper Calydonius|apri Calydonii]] conspicuum est, fortasse ut praemium victoris. In Musaeo antiquitatum [[Monacum|Monacensi]].]]
In [[mythologia Graeca]] '''Atalanta''' (Ἀταλάντη) erat virgo aemulatrix deae [[Artemis|Artemidis]], praesertim in [[Arcadia]] nota, ubi fortasse velut figura localis magnae [[Latona|Latoniae]] deae fuit. Insignis enim fuit et studio venationis[[venatio]]nis et diu servata virginitate. Plurimae variationes in fabulis de Atalanta traditis reperiuntur, ita ut etiam duas Atalantas fuisse nonnulli contenderint, quarum una filia Iasi, altera vero filia Schoenei ex [[Boeotia]] oriunda fuisset. Mater vero [[Clymene (Atalantae mater)|Clymene]] tradita.
 
== Fabulae. ==
Cum pater [[Iasus (Atalantae pater)|Iasus]] filias tollere nollet, Atalantam filiam vix natam exposuit ; quam ursa ab [[Artemis|Artemide]] missa uberibus nutrivit, antequam a venatoribus recepta in silvis educaretur. Dicitur etiam fortes viros cursu superasse et [[Centaurus|centauros]] Rhoecum et Hylaeum, eam violare conantes, [[sagitta|sagittis]] interfecisse. Magnae venationi [[Aper Calydonius|apri Calydonii]] interfuit, ubi narratur causa rixae inter [[Meleager|Meleagrum]] et avunculos fuisse, dum, amore pulchrae virginis captus, [[Meleager]] ei potissimum caput et spolium beluae tribuit (prima enim aprum vulneraverat).
 
Nonnulli voluerunt ex Atalanta unam ex [[Argonautae|Argonautis]] facere<ref>Sic [[Apollodorus]]</ref> ; alii vero negaverunt [[Iason]]em mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem [[Pelias|Peliae]] regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium [[Aeacus|Aeaci]] et patrem [[Achilles|Achillis]], vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.
Linea 11:
De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes<ref>Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso [[Ovidius|Ovidio]] in ''Arte amatoria''.</ref>, Megarei et Meropes filius, pronepos [[Poseidon|Neptuni]], [[Aphrodite|Venerem]] deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria [[malum aureum|poma aurea]] ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. [[Ovidius]] poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet: inscia enim iam amabat.
 
Sed Hippomenes ingratus fuit nec donis altaria Veneris cumulavit. Itaque dea irata crudelem ultionem excogitavit. Cum iter facerent beati coniuges, fessi via non longe a templo Magnae Matris (sive [[Demeter]] sive [[Cybele]] fuit)<ref>Sic Ovidius et alli; at [[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 185 ipsius [[Iupiter|Iovis]] templum fuisse dicit.</ref> consederunt. Tum [[Venus]] cupidinem amatoriam eis concivit nec resistere potuerunt. In speluncam Magnae Matris sacram ingressi, ibi concubuerunt. Tantum nefas indignata [[Cybele]] eos in leones mutavit ac curru suo iunxit, quo per auras vehebatur. Sic enim saepe in antiquis monumentis expressa est. Poena crudelis erat quod multi antiqui auctores credebant leones inter se Veneris commercium non exercere ac cum leopardis tantum concubare. Sic veridicum fuit [[oraculum]], quod praedixerat Atalantae coniugium exitio fore.
 
Nihilominus filium genuisse dicitur, quem statim in monte Parthenio reliquit atque exposuit, Parthenopaeum nomine. Pulcherrimus adulescens factus est: auctores antiqui alii alium patrem ei adsignaverunt, plerique tamen sive [[Ares|Martem]] deum, sive [[Meleager|Meleagrum]].
Linea 28:
*[[Ovidius]] libro octavo [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] 317-444, necnon libro decimo 560-705.
** [[Ars amatoria]] II, 185-192.
** ''[[Heroides]]'' IV,99-100.
* [[Pausanias]] libro octavo ''[[Graeciae descriptio|Graeciae descriptionis]]'' 45.2
 
{{NexInt}}
*[[36 Atalante]]
==Bibliographia==
*Aemilia Druilhe, ''Farouche Atalante. Portrait d'une héroïne grecque antique'', Presses Universitaires de Rennes, 2016. ISBN 978-2-7535-5054-4 [https://genrehistoire.revues.org/2108 Summarium dissertationis in ''Genre et histoire'']