Quantum redactiones paginae "Henricus Ibsen" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
'''Henricus Ioannes''' vulgo ''Henrik Johan'' '''Ibsen''' fuit clarissimus etiam fabularum scaenicarum [[scriptor]] [[Norvegia|Norvegiensis]] more [[realismus litterarius|realismo]] et [[modernismus|modernismo]] etiam [[feminismus|feminismo]]. Operae eius contra [[mos|mores]], [[traditio]]nem malam populi et [[tyrannis maioritatis|tyrannidem maioritatis]] sunt.
==Vita==
[[File:Draft to Stage Background for Ghosts (Act III, last scene). 1906.jpg|thumb|Imago pro dramate ''Phantasmatum'' in scaena postica]]
[[File:Dr. Henrik Ibsen - no-nb digifoto 20160115 00015 NB NS 000041.jpg|thumb|Ibsen in raeda sedens]]
[[File:Berchtesgaden ibsen.jpg|thumb|Tabula in Domu Pfieselmeister [[Berchtesgaden]] in [[Bavaria]] ubi Ibsen saepe ferias egit]]
[[File:Fædrelandssang, 1914.jpg|thumb|Patriae cantus, 1914]]
Filius primus mercatoris divitis origine [[dania|Danica]] ruinam pecuniariam perpessi pueritiam modestam peregit. Skien in urbe eruditionem mediocrem habuit antequam anno XV annorum tiro in pharmacopolium "Reimann" [[Grimstad]] venit. Hic primum poesim coluit, versus ludibriosos excudens qui urbanos excitaverunt, lyrica ebria quae dominae diligenter legebant atque colligebant. Drama praetitulatum »Catilina« (1850) iuventutem poetae annuntians feliciter evenit. Anno 1850 [[Oslo|Christianiam]] commigravit, scholam serotinam severam apud Heltberg frequentavit et iam menses quinque post examen superavit. Eodem tempore litteris vacavit scribens drama exiguum »Kjæmpehøjen«. Insuper edidit una cum [[paulus Botten-Hansen|Paulo Botten-Hansen]] et [[Aasmund Olavsson Vinje]] periodicum septimanale politico-satiricum »Manden« (sive »Audhrimer«) quae menses novem post non iam in lucem proferri potuit. Sed finis sui praesentandi impletus est et mense Novembri 1851 [[Olavus Bull]] eum in Theatrum nationale Norvegicum [[Berga]]m arcessivit; Ibsen ibi usque annum 1857 scaenarum moderatoris atque fabulatoris munere functus est. Quotannis die 2 Ianuarii, quo domus Musarum fundationis anniversarium habuit, novum drama attulit [[romanticismus|Romanticismo]] nationali concedens. Tum confecta sunt opera haec: »Sancthansnatten« (1853), »Fru Inger til Østeraad« (1854), »Gildet paa Solhaug« (1855) et »Olaf Liljekrans« (1856). Anno 1857 Christianiam ad Theatrum Norvegicum iit et anno consecuo Susannam Daae Thoresen Bergensem in matrimonium duxit. Christianiae usque annum 1864 mansit quo tempore scripta sunt haec: »Hærmændene paa Helgeland« (1858; narrationes familiarum [[islandia|Islandicarum]] imitans e.g. »Völsungasaga«; claritatis technicae exemplum bonum argumentis autem violentis), comoedia »(Kjærlighedens Komedie« (1862; satura acris contra notiones matrimonium amoremque spectantes, quam homines indignantes diu disputaverunt), »Kongs-Emnerne« (1863; ibi Ibsen nova tempora canebat).
 
Line 11 ⟶ 15:
Ab anno 1892 Osloae habitavit. Apparuerunt: »Samfundets Stotter« (1877), »Et Dukkehjem« (1879), »Gjengangere« (1881), »En Folkefiende« (1882), »Vildanden«, (1884), »Rosmersholm« (1886), »Fruen fra Havet« (1888), »Hedda Gabler« (1890), »Bygmester Solness« (1892), »Lille Eyolf« (1894), »John Gabriel Borkmann« (1896) necnon epilogus dramaticus »Når vi Døde vågner« (1899). His operibus citatis et tractatio circumstantium contemporaneorum socialium humanorumque; minime agitur de scriptis quaeritantibus et unam tantum partem tractantibus. Exitur semper ex observatione animae humanae et sortium egregiarum. Amor et odium, quibus poeta laborabat, quaestiones novas gignunt, vetera criticant, nova efficiunt. In omnibus autem optimismus viget, persuasio novi regni spiritalis veritatem atque libertatem personantis. Tamquam technicus dramatis traditiones veterum Graecorum recyclantur. Sunt actus quinque, quibus lente et logice fata longa evolvuntur atque solvuntur.
 
Denique ne obliscamur poematum eius, quae anno 1871 edita sunt. [[Eduardus Grieg]] musicam pro »Dukkehejm« fecit.
 
== Opera cum titulis Theodisco et Norvegico ==