Quantum redactiones paginae "Iosephus Fouché" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 13:
Fouché sapienter bello saeviente imperii finem providit, ut de pace concilianda continuo suaderet. Item contra restitutionem nobilium et clericorum pugnavit Napoleone invito. Diurnariorum et privatorum libertates refrenabat et anno 1809 vel manipulum proprium sibi comparare machinabatur. Cum anno 1810 sine Napoleonis consensu cum [[anglia|Angliis]] de pace facienda colloqueretur, obiurgationis causa Lutetia rus missus est.
 
Multitudo hominum autem demissionemdimissionem eius alteram miserata est, cum Iosephi Fouché praesentia munimento contra nobiles efficaci esse putaretur. Postquam [[Russi]] victorias pepererunt, imperator Iosephum frangere voluit. Eum gubernatorem generalem in Provinciis [[illyria|Illyricis]] nominavit et postea in Italiam misit: ibi autem [[Ioachim Murat]] a Fouché contra Napoleonem instigabatur.
 
[[Centum Napoleonis dies|Diebus istis centum]], quibus Napoleo ab insula [[Ilva]] reversus regnabat, Iosephus Fouché iterum de securitate publica responsalis erat. Mox autem imperium delendum esse censuit et homines politicos Napoleoni adversarios hoc docuit. Post [[Proelium Waterlooense]] praeses rectionis ad tempus fuit et omnia adhibebat, ut dynastia Bourbon reveniret. [[Ludovicus XVIII]] gratiis agendis eum ministrum rerum internarum die 8 Iulii 1815 nominavit, quamquam homo idem olim pro morte fratris regii suffragium tulerat. Die 15 Septembris iam demissusdimissus est, quoniam factionis nobilis nonnulli vehementissime id flagitabant. Legatus factus est [[Dresda]]e, unde revenire coactus est mense Ianuario 1816, ubi lex lata erat contra regis necatores. Tunc versatus est [[Praga]]e, [[Lentia]]e et [[Tergeste|Tergesti]] ubi commentarios sibi exculpando exaravit. Divitias multas heredibus reliquit. Opus »Mémoires de Joseph Fouché, duc d'Otrante« (Lutetiae 1824) ab Alphonso de Beauchamp scriptum est; Fouché autem ipse multa pamphleta prelo mandavit.
 
== Bibliographia ==