Quantum redactiones paginae "Petrus Calderonius de la Barca" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
In [[ordo Fratrum Minorum|ordinem Franciscanorum]] autem intravit anno 1646 cum stipendia contra [[Catalaunia]]m meruerat; septem annos post capellanus factus est in Ecclesia archiepiscopali [[toletum|Toleti]] scaena numquam neglecta. Ab urbibus maiores mandatus scripsit »Autos sacramentales«, theatra (allegorica) in festo [[corpus Domini|Corporis Domini]] producenda. Anno autem 1663 Madritum recoluit ubi munus alterum ad oratorium aulicum nactus est et ad Fraternitatem Sancti Petri cooptatus est. Denique anno 1666 sacerdos maior in aula creatus est.
 
==Gravitudo et receptio posterior==
Comoediae 127, actus sacramentales in Corpore Domini 95, avocationes cum musica et ballatione ''(saynetes)'' centum et praeludia ''(loas)'' ducenta posteritati tradidit. Comoediarum scribendarum ars ab isto viro miro adimpletionem finalem adepta est. Omnibus scriptis regulas proprias inflavit, elegantiam sermonis, versuum volubilitatem; omnibus rebus harmoge interior atque exterior perfecta inerat. Velocitas et levitas dialogorum poetis Hispanicis generatim innatae esse videntur, sed Calderonius insuper nodos artos nectebat et ante vulgus exspectatione motum affabre resolvebat. Sic unicus inter collegas erat. Indoles eius maxima in partibus libere confectis ostenditur, e.g. apud »El príncipe constante. « In actibus sacramentalibus »La devoción de la cruz« a multis optimus habetur.
 
Dramatibus in saecularibus agitur saepe de veneratione et Ecclesiae et morum traditionalium (e.g. de uxoris infidelis poena). Opera nonnulla in historia fulciuntur, alia in mythologia, alia e psychologicis argumentum carpiunt.
 
[[Romanticismus]] Calderonica renascentiam genuit, e.g. in litteris Theodiscis movebantur [[Clemens Brentano]] sive [[Zacharias Werner]]. In historiae litterariae scientiis viam paravit [[Augustus Gulielmus de Schlegel]] opere ''Spanisches Theater'' (1803-1809). [[Albertus Camus]] opus ''La Devoción de la Cruz'' scaenis recentioribus adaptavit. für die Bühne.
 
==Notae==