Quantum redactiones paginae "Tyros" differant

No change in size ,  6 months ago
Summarium vacuum
 
{{capsa urbis Vicidata}}
[[Fasciculus:TyreAlMina.jpg|thumbnail|Palaestra Romana]]
'''Tyros''',<ref>Sic saepius apud scriptores antiquos, e.g. [[Publius Vergilius Maro]], ''[[Aeneis]]'' [https://latin.packhum.org/loc/690/3/3/30738-30745 4.670].</ref> sive '''Tyrus''' (Arabice صور ''Ṣūr'', Phoenicie: 𐤑𐤅𐤓 ''Ṣur'', Hebraice צֹר vel צוֹר ''Tsôr'', Graece Τύρος), est urbs [[Libanus|Libani]] circiter 130&nbsp;000 incolarum. Fuit insula in regione Libani quam Alexander ille Magnus coniunxit cum terra continenti faciens pontem maximum lapidibus et lignis.
 
== Historia ==
[[Fasciculus:TyreAlMina.jpg|thumbnail|Palaestra Romana]]
Tyros est urbs antiquissima a [[Phoenices|Phoenicibus]] condita, e qua [[Dido]] regina, mortuo Sichaeo marito manu fratris sui, saeculo circa 12 a. Ch. ad litora Africae aufugisse dicebatur et Carthaginem condidisse, ubi, cum [[Aeneas|Aeneam]] e [[Troia]] profugum hospitio donasset eiusque amore, opere [[Venus (dea)|Veneris]] eiusque filii, [[Cupido (discretiva)|Cupidinis]], capta esset, ab eodem, qui Iove imperante ad Italicam oram urbem, unde originem captura esset Roma, conditum ibat, relicta, rogum funebrem sponte construxit et ascendit seseque in gladium ipsius Aeneae proiciens mortem voluntariam conscivit. Quam rem Romani postea causam putabant — vel putare praetendebant — irae atque inimicitiarum Carthaginiensium, quibuscum tribus bellis decertaverunt, dum Carthaginem funditus everterunt. Per tot saecula urbi Tyro Carthaginienses ut metropoli suae honores tribuebant communibusque deis immolabant.
Ipsam urbem Tyrum Romani anno [[193]] igni vastaverunt et anno [[198]] caput provinciae [[Syria|Syriae Phoenices]] fecerunt.
12 768

recensiones