Quantum redactiones paginae "Philippus Bonus" differant

Filius [[ioannes Intrepidus|Ioannis Intrepidi]] et Margaritae [[Bavaria]]e anno 1419 patre necato Burgundiae dux factus est. Odio delphini obrutus ''Pacto [[Trecae|Trecarum]]'' die 21.5.1420 signato una cum [[henricus V (rex Angliae)|Henrico V]] Angliae rege coalitionem iniit contra [[Carolus VII (rex Franciae)|Carolum VII]] pugnaturus. Istum autem denique die 21.9.1435 ''Convento [[nemetacum|Nemetacensi]]'' agnoscere dignatus est, si independentia maxima frueretur et [[picardia (provincia)|Picardiam]] usque fluvium [[samara (flumen)|Samaram]] necnon comitatus [[Autessiodurum|Autessioduri]] et Mâcon reciperet. Anno 1433 Brabantiam et Bataviam consobrinae Iacobaeae [[Bavaria]]e rapuit.
[[File:Romance of Girart de Roussillon, Vienna, Cod. 2549, fol. 6r.jpg|thumb|Philippus Bonus librum accipiens (Girart de Roussillon)]]
Homines doctos atque artifices curavit et quaestus promovebat (praesertim artem tapetum texendorum in [[Flandria]]); die 10.1.1429 [[Brugae|Brugis]] in nuptiis instituit ''[[ordo Velleris Aurei Velleris|Ordinem Velleris Aurei]] '' (Ordre de la Toison d'or)''.
 
Anno 1409 in matrimonium duxerat Michaelam, filiam regis Caroli VII; ex anno 1424 autem maritus fuit Bonae de Artois, filiae comitis Philippi de [[Nevers]], ex anno 1429 Isabellae [[Lusitania]]e quae successorem [[Carolus Temerarius|Carolum Temerarium]] peperit.
16 800

recensiones