Quantum redactiones paginae "Ioannes Frossardus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
==Gravitudo==
[[File:Jean Froissart, Chroniques, 154v, 12148 btv1b8438605hf336, crop.jpg|thumb|Angliae rex Ricardus II rebelles conveniens]]
Quin opus eius magnum historicum annos inter 1326 et 1400 complectens symbolam maximi momenti saeculi XIV explorandi esse nemo negaverit. Sermone vivo et imaginoso Angliam Scotiamque regibus [[eduardus III (rex Angliae)|Eduardo III]] et [[Ricardus II (rex Angliae)|Ricardo II]] necnon Franciam regibus Ioanne, [[carolus V (rex Francorum)|Carolo V]] et [[carolus VI (rex Francorum)|Carolo VI]] narrat. Neque res eodem tempus in [[Hispania]] [[Batavia]]que actae tacentur. Terras alias verbis paucis quoque tangit. Res narratae raro aliis libris depromptae sunt - ut mos malus in multis historicis - sed aut in experientia propria aut in commentariis viva voce relatis fundamentum suum habent.