Quantum redactiones paginae "Ioachimus Gießner" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
 
== Actiones in Esperanticis laudabiles==
Gießner sermonem Esperanticum anno 1950 edidicit in grege docili quodam Organizationis socialis ferriviariae (Bahn-Sozialwerk). Mox ipse factus est notionum Zamenhofianarum pacificarum propugnator atque propulsorirrisorum insciorum propulsator entheus. Biliveldae, Brunsvici, Elze et Hertzbergae ipse linguam docebat; eo instigante Hertzbergenses sibi anno 2006 sollemniter epithethon ornans ''Oppidi Esperantici'' (Herzberg, la Esperanto-urbo) dederunt.
 
Gießner annis inter 1953 et 2000 in citata Organisatione sociali ferriviaria rerum Esperanticarum responsalis erat; annis inter 1956 et 2002 ferriviariis esperantistis Germanicis (Germana Fervojista Esperanto-Asocio/GEFA) praefuit et annis inter 1968 et 1990 vel praeses fuit [[IFEF|Internationalis Foederationis Esperantistarum Ferriviariorum (IFEF)]]. Statim intellexit Esperanticum non solum ad communicationem utile esse sed etiam cultum atque humanitatem optime tradere posse. Itaque active mundo Esperantico serviebat in pontibus inter popolos faciendis et impedimentis vetustis rescindendis. Multis congressibus ferriviariis tam in Germania quam in terris externis particeps orationes habuit et textus speciales multos, ubi et de nomenclatura Esperantica bona adhibenda agebatur, pepigit convertitque. Super omnia autem interpretationem cantilenarum vernacularum in Esperanticum dilexisse videtur, uti plus quam quadringenti cantus refecti demonstrant.