Quantum redactiones paginae "Philistaei" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
Quamquam Latine aliquando ''Palaestini'' quoque appellantur (e.g. in [[versio Vulgata|versione Vulgata]] ''Philisthim'', ''Philisthini'', ''Palestini'' reperiuntur), hoc tempore plerumque ''Philistaei'' antiqui et ''[[Palaestini]]'' hodierni distinguuntur.
==Plura==
Gens ista elementis [[graecia|Graecorum]] [[carnes|Carnum]]que mixta [[mare Mediterraneum|Maris Mediterranei]] oram orientalem incolebat inter [[telavivum|Vernicollem]] merididanam et [[Gaza]]m. In residentia quaque (Ekron, Gath, AsdodAzotus, AskalonAscalon, Gaza) princeps ''(séren)'' regebat. Urbes eorum bene munitae multas incolas habebant necnon templa, in quibus Baal et [[Astarte]]m venerabantur. In principio debiles potentia maiores fiebant dimidio altero temporis [[iudex|iudicum]] (i.e. dictatorum) et contra [[israelitae|Israelitas]] usque imperium [[david (rex)|Davidi]] saepe vicerunt. [[Saulus]] quoque cum natis apud Gilboa pugnans morte violenta peribat. David demum, olim profugus a Philistaeis sartus et tectus, eorum superbiam frangere potuit. Davido rege post annos septuaginta Israel non iam expugnationem timere debuit.
 
Postea Ioram duce cum [[Arabes|Arabis]] [[Hierosolyma]]m aggressi sunt; in cursu temporis regno [[syria (provincia Romana)|Syriaco]] adiecti sunt; nomen autem vetus ''Peléshet'' sive ''Palastav'' sive ''Pilista'' conservabatur usque ad nostros dies (cf. [[Palaestina]]m).
 
==Philistaei non studiosi==
[[Lingua Theodisca]] ''philistaei'' saepe voca(ba)ntur omnes viri extra universitates. Nuncupatio radicem habet<ref>Ita opiniatur dominus Wiedeburg in opusculo ''Beschreibung der Stadt Jena'', Ienae 1785</ref> in rixis inter [[Universitas Litterarum Ienensis|studentes Ienenses]] et incolas tribus Sancti Ioannis anno 1690 ortis. Tunc parochus Götze in sepeliendo studioso trucidato de argumento ''Philister über dir, Simson!'' homeliam habuisse fertur. In litteris autem expressio ista haud ante annum 1777 invenitur apud [[Ioannes Christophorus Adelung|Ioannem Christophorum Adelung]] qui radicem in ballistariis (tormentariis) vidit, in oppidi vigilibus qui in [[Hungaria]] ''philistaei'' nuncupabantur. Postea vox adhibetur irridii causa, quod iam in [[Vetus Testamentum|Vetere Testamento]] elucet in contrarium inter populum electum et Philistas paganos. Sic homines ''pagani'' (i.e. homines rigidi, tardi, hebetes opponuntur studentibus agilibus (nonnumquam protervis?) atque ideas modernas foventibus.