Quantum redactiones paginae "Isocrates" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 38:
Doctrinam suam, quam ipse "philosophiam" vocat, Isocrates exponit his verbis<ref>Andrea Mustoxydēs (ed.): Isocratis oratio de permutatione, versa ab [[Angelus Mai|Angelo Mai]], Mediolani 1813, p. 109 (= Isocrates, Antidosis 275–278) - [https://reader.digitale-sammlungen.de/de/fs1/object/display/bsb10236591_00125.html?zoom=0.6000000000000001 in interrete].</ref>:
:''Verumtamen eos arbitror semetipsos meliores reddere posse, si ad bene dicendum impense incumbant, curentque se fieri idoneos ad persuadendum audientibus, et si praeterea studeant praestare inter ceteros homines, non ita quidem ut stulti id intelligunt, sed ut revera praecellentes evadant. Quod haec ita se habeant, statim, puto, patebit. Ac primum quidem qui dicere aut scribere aggreditur sermones laude et honore dignos, fieri non potest, ut sumat materiam iniustam aut tenuem aut de privatis negotiis, sed magnam pulchram humano generi utilem atque ad rem pertinentem capiet. (...) Deinde rerum, quae ad argumentum faciunt, splendidissimas et convenientissimas eliget. Iam vero qui res tales assuevit contueri et perpendere, is non tantum ad eum qui prae manibus est sermonem, sed ad alias etiam tractationes eandem vim retinebit. Quare simul et dicere et sentire recte continget iis qui philosophice et studiose ad eloquentiam incumbent. Nam neque qui aliquibus suadere aliquid vult, negliget ipse virtutem, sed longe plus his ei studebit, ut aequissimam apud bonos cives existimationem obtineat''.
 
== Receptio ==
Isocrates et [[Demosthenes]] optimi Graeciae [[Ars rhetorica|rhetores]] habebantur. [[Aristoteles]] in libro de [[Ars rhetorica (Aristoteles)|arte rhetorica]] exempla ex Isocratis litteris sumpsit.
 
Cicero "e ludo [Isocratis] tamquam ex equo Troiano meros principes exisse" scripsit<ref>Cic. de oratore,2,XXII,94</ref> et eum laudibus fert, "quod verbis solutis numeros primum adiunxerit".<ref>Cic. Orator 52,176</ref>. Neque tamen eius genus dicendi omnino probavit et imprimis in oratione iudiciali reiecit.
 
Isocrates plerumque dicendi generis laudatus est. Saeculo vicesimo demum animus interdum intentus est ad ea, quae dixerat: [[Werner Jaeger]] eum "patrem cultus atque humanitatis"<ref>„Vater der humanistischen Bildung“, in: Werner Jaeger: Paideia. Die Formung des griechischen Menschen. Tomus 3. Berolini 1955, p. 105 s.</ref> vocat.
 
== Editiones ==