Quantum redactiones paginae "Bellum Germano-Francicum" differant

Content deleted Content added
Linea 40:
 
==Armistitium==
Victualibus deficientibus homines politici Francici die 28 Ianuarii.1.1871 treugam petere debuerunt castellis desertis. Militum milia quadringenta in custodiam missi sunt, inter quos militum praefectorum milia duodecim. Armigerorum milia octoginta in Helvetia capti sunt. Kalendis Martiis parlamentum [[Burdigala]]e convocatum praeliminaria pacis (die 26.2. [[versaliae|Versaliis]] stipulata) accepit. Postea cessio [[Alsatia]]e et [[Lotharingia]]e cum [[argentoratum|Argentorato]] et [[Metz]] (Belfortio salvo) promissa est necnon solutio sumptuum bellicorum Germanicorum. Copiae Germanicae, quae Kalendis Martiis Lutetiam invaserant, iam duos dies post abire potuerunt. Pax definitiva autem subsignata est die 10 Maii.5. [[francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]]. Victimarum numerus a latere Germanico 49.380, a latere Francico 138.900 erat.
 
==Bibliographia==