Quantum redactiones paginae "Thomas Percy" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
Notissimum est eius poema ''The Hermit of Warkworth'' et epicolyricum ''O Nanny, Wilt Thou Gang with Me?''. Sodalitas quaedam pro eo nominata ''(Percy-Society)'' anno 1840 condita est et annis duodecim tomos cantuales XCIV vulgavit. Anno 1759 in matrimonium duxit Annam Gutterridge; inter episcopi amicos fuerunt e.g. [[Iacobus Boswell]], [[Samuel Johnson]], [[Iosephus Warton]] et [[Thomas Warton]].
 
Cum esset parochus ad Easton Maudit in amici domo invenit manuscripta circa annum 1650 in quibus testimonia viva voce data litteris mandata erant; quae manuscripta adfomiti lignumpro accendendumligno adhibebanturin fornace essent. In paginis conservatis erant Romanensia de [[arthurus (rex)|rege Arthuro]], carmina et cantilenae stratariae necnon popularia de rebus gestis necnon de [[robertus Hood|Roberto Hood]]. Samuel Johnson et poeta [[Gulielmus Shenstone]] editionem hortabantur.
 
Anno 1761 Percy librum de [[sinae|Sinarum]] historia convertit ex [[lingua Lusitanica]], anno 1763 edidit ''Five Pieces of Runic Poetry'' anno 1765 ''Reliques of Ancient English Poetry'', anno 1770 ''Northern Antiquities'' (interpretationem libri [[henricus Mallet|Henrici Mallet]] de [[Dania|Daniae]]) et denique anno 1771 ''The Hermit of Warkworth''.