Quantum redactiones paginae "Magdalena de Scudéry" differant
Content deleted Content added
UV (disputatio | conlationes) mNo edit summary |
de notionibus |
||
Linea 5:
De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et [[mythistoria]]s magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem scribendi nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica [[nicolaus Boileau|Nicolai Boileau]] gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius [[sappho|Sapphus]], ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est. Sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est [[Ludovicus II (Bourbon-Condé)]], Mandana est soror Ludovici, Arthenica est [[Catherina de Rambouillet]], Aristaeus est [[Ioannes Chapelain]] et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.
Educatione finita [[Lutetia]]m petivit ubi homines mulieresque illustrissimos circa se collegit. Auditores lectoresque laetificabant mythistoriae longissimae de Calprenède et Homberville. Labor indefessus ei pro divitiis absentibus fuerunt, quibus auditorium magis opulentum gaudebant. Scriptrix heroes [[antiquitas classica|antiquitatis]] saepe suaviores et amabiliores reddidisse videntur. Itaque [[Horatius Cocles]] sive [[Mucius Scaevola]] amore capti praesentantur velut mulierum servi.
Plausum saepe nacta est ob secreta aulica in invidiis, ambitu et consuetudinibus, quae [[curiositas|curiositatem]] legentium inflammabant. Genus scribendi partim valde artificiosum esse constat
Frater eius [[Georgius de Scudéry]] minus tragoediis quam criticis acerrimis contra opus »Cid« ([[petrus Corneille|Petri Corneille]]) notus factus est. Eius arrogantia et poeseos insipientia (e.g. carminis »Alaric«) in satiris Nicolai Boileau iuste revelabantur. Plures fabulae Romanenses sororis sub eius nomine vulgatae sunt.
|