Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

Content deleted Content added
 
Linea 15:
Passio a fontibus antiquis repetere putatur elementis [[legenda|legendariis]] adiunctis. Secundum passionem Florianus fuit princeps officii praesidis, id est moderator administrationis civilis provinciae [[Noricum Ripense|Norici Ripensis]]. Persecutione Diocletiana incipiente Florianus officio defunctus [[Cetium]] recessit. Ubi audivit Lauriaci Christianos ab Aquilino praeside comprehensos esse, Florianus ad fratres fideles confirmandos ibi contendit et se Christianum esse confessus est. More usitato primo ad sacrificia invitatus et deinde, cum recusavisset, ad tribunal ductus est. Denique capite damnatus saxo ad collum ligato in flumen Anisum pulsus est.
 
Hae sunt res, quae his diebus a paucis dubitantur. Quod sequitur, legendae attribuitur: Oculos iuvenis, qui eiumeum in flumen praecipitavisset, statim crepuisse; fluvium martyrem Christi suscipientem expavisse et eum in saxo deposuisse; aquilam corpus custodivisse; mulierem visione commonitam corpus ad locum posterioris monasterii Sancti Floriani deduxisse et ibi sepelivisse.
 
Num monasterium re vera sepulcrum sancti custodiat, difficile est probatu. Socii, quorum auxilio Florianus Lauriacum profectus est, diu legendarii habiti sunt, donec anno [[1894]] in basilica Sancti Laurentii restauranda in [[altare|altari]] arca lapidea ossa plurimorum hominum (31- 40) continens reperta est. Primo oblivioni data postea accuratius inspecta ossa martyrum esse probata sunt. Ex die 3. Maii 1968 denuo in basilicae altari requiescunt.<ref>Helmut Bouzek: caput ''Ausgrabungen zu den 40 Märtyrern'', in: Ökumenisches Heiligenlexikon [https://www.heiligenlexikon.de/Literatur/Ausgrabungen_Florian_40_Maertyrern.html], visum die 25. Aprilis 2020</ref>