Quantum redactiones paginae "Eques (medium aevum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 16:
Educatio in statum equestrem aetate VII annorum incohata est, qua puer electus aut in aulam principis aut ad equitem seniorem (cui inserviret) missus est. Aetate XIV annorum promotio tironis prima facta est; secunda et ultima erat aetate XXI annorum cum titulo equitis, quae publice gladio facta est.
 
Ante promotionem ultimam adulescens et ieiunare et orare necnon communionem accipere debuit. Insuper duo viri dignitatem candidati confirmare debuerunt. Homo qui eques fieri intendit debuit esse christianus et virtutibus plenus. Tunc genuflexum est sine galea et clipeo inter testes. Gladii ictu tanguntur collum et humerae. Post professionem viri circumstantes neophytae gladium galeamque praebent et calcaria aurea affigi iubantiubent. Insignia novicio propria in clipeo aut in armatura cum sententiis praesentantur.
 
Caballus atque arma symbolis fuerunt; quae nemini auferri debebant. Eques, si captus est, numquam ligari debet promittens se cautione data non iam nocere. Insuper vectigalia ei danda non erant, cum ipse utique ab incolis sub tutela pecuniam exigere posset. Priviliegium maximum autem erat translatio dignitatum in alios (vel in principes regesve). Quod saeculo XII venit, ut equitatus magis magisque nobilis factus est. Pace eques in burgo vitam degebat quae vita taedio erat, nisi alii equites sive peregrinatores sive cantores ambulantes visitatum venerunt.