Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
:''IV Non. Mai., Laureaci, in Norico Ripensi, sancti Floriani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Aquilini praesidis iussu, in flumen Anisum, ligato ad collum saxo, praecipitatus est.''
:Hoc eulogium res certas tradere putatur: Die 4. Maii (veri simile anno 304) Florianus in persecutione [[Diocletianus|Diocletiana]] Lauriaci martyrium obiit.
:Quod saxo ad collum ligato in flumen [[Anisus|Anisum]] praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus venerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur. Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est.<ref>AA SS Martii III. (1668), pp. 555-557; cf. AA SS Nov II/2. (1931), pp. 177 et 459.</ref>. [[Eusebius Pamphili]], qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres [[Nicomedia|Nicomedienses]] sublati sint: ''In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.''<ref>Eusebius, Historia ecclesiastica VIII,6,6; Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Eusebius / Rufinus: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte; 9/2). Die lateinische Übersetzung des Rufinus = versio Latina Rufini, ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen, (2. ed.,Berolini 1908), VIII, 6/6, p. 751</ref>
*Passio Sancti Floriani: Passionis exstant duo versiones, altera longior, altera brevior; utraque versio passionis a saeculo octavo exeunte vel saeculo nonnono ineunte repetit; etarchetypus passionis nondum repertus est, versiones in [[manuscriptum|manuscriptomanuscriptis]] saeculisaeculorum noni traditadecimique esttraditae sunt.<ref>Willibrord Neumüller: Der Heilige Florian und seine "Passio" (Mitteilungen des OÖ Landesarchivs; 10), Linz 1971, pp. 1-35; et: Johannes Hollnsteiner CanAug: "Florian" in: Neue Deutsche Biographie 5 (1961), p. 254 s. in interrete [https://www.deutsche-biographie.de/pnd118683993.html#ndbcontent]</ref>
 
== Editiones Passionis Floriani ==