Quantum redactiones paginae "Domus Farnesia" differant

Content deleted Content added
+ = mortuus?? Si erravi, corrige
Linea 6:
Sequebantur eum filius Alexander (1545-1592) qui, in armis bene educatus, anno 1571 in [[proelium Lepanthinum|proelio Lepanthino]] audacter pugnavit et [[iohannes Austriacus|Iohannis Austriaci]] consiliarius privatus factus est in proconsulatu [[batavia|Batavico]]. Non solum in militaribus excellebat sed etiam in quaestionibus religiosis solvendis inter provincias protestanticas septentrionales et catholicos in meridie. Terras catholicas autem in gremium Hispanicum reduxit. Expugnavit anno 1579 [[Traiectum Mosae]], anno 1584 [[Gandavum]] et [[brugae|Brugas]] et [[Ypra]]m; [[Bruxellae]] fame se dederunt et dei 17 Augusti 1585 [[Antverpia]] perdomari potuit. Anno autem 1586 dux Parmae Placentiaeque creatus adhuc Grave, Venloo et Neuß et anno 1587 arcem Sluys expugnaturus. [[armata classis|Armata classi]] anno 1590 Lutetiam, quae Henrici IV copias ferebat, ingressus est et unum annum post [[Rothomagus|Rothomagum]].
 
Successor eius Ranuccio I (1569-1622), tyrannus crudelis atque avarus, multos nobiles fortasse coniuratos anno 1612 decapitari iussit et possessiones publicavit. Eius filius OdoardoEduardus (1612-1646) bellum gessit contra papam [[Urbanus VIII|Urbanum VIII]]. Ultimi e stirpe ista Ranuccio II, Franciscus (+mortuus 1727) et Antonius (+mortuus 1731) nullius gravitatis fuerunt. Tunc Carolus filius [[philippus V|Philippi V]] et Elisabeth neptis Ranuccii, Ducatum Parmensem receperunt.
[[Palatium Farnesium]] Romae in Platea Farnesia prope Tiberim inter aedificia urbis illustrissima habetur. Quod palatium constructum est ab Alexandro Farnesio ante papatum secundum ichnographiam Antonii de Sangallo inde ab anno 1530. [[Michael Angelus Bonarotius]] constructionem continuavit et incumbas pulchras in fronte principali fecit; denique terminatae sunt res ab [[iacobus della Porta|Iacobo della Porta]]. Pinacotheca, quae dicitur, opera mythologica ab [[Hannibal Carracci|Hannibali Carracci]] facta habet. Legati Francogalli ibi residere solebant. Horti Farnesii in septentrione a papa [[paulus III|Paulo III]] instituti sunt, qui splendorem pristinum partim perdiderunt. [[Napoleo III (imperator Franciae)|Napoleo III]] ex anno 1860 possessor fuit qui excavationes curavit, quem laborem gubernium Italicum inde ab anno 1870 pergebat. Ruinae proximae sunt palatiorum Tiberii, Caligulae, Flaviorum etc.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==
* [[Stendhal]]: ''Ursprung und Größe der Familie Farnese''. In: Idem: ''Italienische Chroniken''. Rütten & Loening, Berolini 1981